Per ignota itaque et palustres uligines devius tendens, insidiatricis manus locatae per abdita subito oppetisset accursu, ni necessitatis adiumento postremo, per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis immersisset, post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens, auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret, nec postea vivus reperiretur aut interfectus.Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod solet ad pugnam hortari, tubarum minacium accendente clangore, fidentissimo impetu acies motas, prompte ante alios praeiere duo iuvenes lecti, in principiis adeundi discriminis, Salvius et Lupicinus, scutarius unus, alter e schola gentilium, bellum fragore terribili concitantes: hastasque crispando, cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannis evadere ad celsiora conarentur, advenit omne pondus armorum, eisdemque antesignanis, per hirta dumis et aspera, magno virium nisu in editas sublimitates erepsit.Acri igitur partium spiritu, conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere collatis, quos latius sese pandens exercitus, infusis utrimque cornibus afflictabat, per fremitus territos, et equorum hinnitus, et tubas.Nihilominus tamen ipsi assumpta fiducia restiterunt, aequataque parumper proeliorum sorte, haud parva mole certatum est, dum ruinarum funeribus mutuis res gerebatur.Disiecti denique Romanorum ardore, metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis. Postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras et dorsa. Stratis denique multis, lapsorum partem Sebastianus, cum subsidiali manu locatus post montium terga, trucidavit ex incauto latere circumventam: dispersi ceteri silvarum se latebris amendarunt.In hac dimicatione, nostri quoque periere non contemnendi. Inter quos Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo quidam scutarius, exsertus ita bellator, ut Sicinio veteri comparetur, et Sergio. Hisque tali casuum diversitate perfectis, milites ad hiberna, imperatores Treveros reverterunt.Per haec tempora Vulcatio Vulcacio Rufino absoluto vita, dum administrat, ad regendam praefecturam praetorianam ab urbe Probus accitus, claritudine generis et potentia et opum amplitudine cognitus orbi Romano, per quem universum paene patrimonia sparsa possedit, iuste an secus, non iudicioli est V; EAG. nostri.Hunc quasi genuina quaedam (ut fingunt poetae) fortuna vehens praepetibus pinnis, nunc beneficum ostendebat, et amicos altius erigentem, aliquotiens insidiatorem dirum et per cruentas noxium simultates. Et licet potuit (quoad vixit) ingentia, largiendo et intervallando potestates assiduas, erat tamen interdum timidus ad audaces, contra timidos celsior, ut videretur cum sibi fideret, de cothurno strepere tragico, et ubi paveret, omni humilior socco.Atque ut natantium genus, elemento suo expulsum, haud ita diu spirat in terris, ita ille marcebat absque praefecturis, quas ob iugi familiarum licentia, capessere cogebatur, numquam innocentium per cupiditates immensas, utque multa perpetrarent impune, dominum suum mergentium in rem publicam.Namque fatendum est numquam numnquam ille, magnanimitate coalitus, clienti vel servo agere quicquam iussit illicitum, sed si eorum quemquam crimen ullum compererat admisisse, vel ipsa repugnante Iustitia, non explorato negotio, sine respectu boni honestique defendebat. Quod vitium reprehendens, ita pronuntiat Cicero: Quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum?Suspiciosus tamen et munitus suopte ingenio fuit, et subamarum arridens, blandiensque interdum, ut noceat.Id autem perspicuum est in eius modi moribus malum, tum maxime cum celari posse existimatur; ita implacabilis et directus, ut si laedere quemquam instituisset, nec exorari posset nec ad ignoscendum erroribus inclinari, ideoque aures eius non cera sed plumbo videbantur obstructae. In summis divitiarum et dignitatum culminibus, anxius et sollicitus, ideoque semper levibus morbis afflictus. Hae per occidentales plagas series rerum fuere gestarum.Rex vero Persidis, longaevus ille Sapor, et ab ipsis imperitandi exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum, et pudendae pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum ut eam, velut placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae.