Post quae ita eventu laetiore completa, Araxius exambita regia praetorio praefectus accessit, velut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae varios actus et administrandas provincias sunt admissi, quidam inviti, alii ultro semet offerentes cum praemiis.Utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exsilia corruebant.Ubi per haec et similia factio firmiter videbatur esse composita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis, aliquotiens ausa ingentia, vel iustis exorsa primordiis impedivit.Transeuntes ad expeditionem per Thracias, concitatae equitum peditumque turmae, blandeque acceptae et liberaliter, cum essent omnes in unum quaesitae iamque exercitus species apparebat, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam, quod eum suis animis defensabunt.Inventa est enim occasio ad illiciendos eos perquam opportuna, quod Constanti filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat eiusdem. Adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae, casu praesente, quaedam acceperat habitus insignia principalis.Adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites, ad capessendum Illyricum missi sunt, nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos, effigiatos in vultum novi principis, aliaque ad illecebras aptantes, quos correptos Aequitius, per eas regiones militum rector, exstinxit genere diverso poenarum.Pariaque deinde metuens, obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae temptantur arctoae, unum per Daciam ripensem, alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas, quem appellant Acontisma. Hacque cautela vana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna perdidit instrumenta bellorum.Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos.His iam propinquantibus, ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper advenerat, cum Divitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum brevi spatio congregarat, Mydgum Mygdum acceleravit, qui locus Sangario alluitur flumine.Ubi cum legiones iam pugnaturae congrederentur, inter reciprocantes missilia quasi procursatione hostem lacessens, solus prorupit in medium. Et secundioris ductu fortunae, ex contraria acie velut agnitum quendam Vitalianum, quem si norat ambigitur, Latine salute data blande produxit, eumque porrecta dextera saviatus omnibus hinc inde attonitis.En inquit cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta constricta! Placet, fortissimi viri, pro ignotis tot suorum consurrexisse mucrones, utque Pannonius degener, labefactans cuncta et proterens, imperio quod ne votis quidem concipere ausus est umquam, potiatur, ingemiscere nos vestris nostrisque vulneribus! Quin potius sequimini culminis summi prosapiam, non ut rapiat aliena, sed in integrum maiestatis avitae restituatur, arma iustissima commoventem.Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem, stipatumque de more, consentientes in unum, reduxerunt ad castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.Huic perduellium prosperitati alia laetior accessit. Rumitalca enim tribunus, in societatem Procopianorum adscitus, et suscepta cura palatii, digesto mature consilio, permeatoque cum militibus mari, ad Drepanum ante, nunc Helenopolim venit, exindeque Nicaeam spe celerius occupavit.Ad quam obsidendam, cum huius modi pugnarum peritis, Vadomario misso, ex duce et rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. Exindeque profectus, oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur, et irrisive compellebatur ut Sabaiarius. Est autem sabaia ex ordeo vel frumento, in liquorem conversis, paupertinus in Illyrico potus.