Stetit itaque subtabidus—excitum putares ab inferis,—nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta, ut regius minister, indutus, a calce in pubem, in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum.Ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione, beneficii allocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates, ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum, lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis, saxis vel tegularum fragmentis conflictaretur, densius ipsis galearum cristis aptabant.Huic intimidius incedenti, nec resistebat populus nec favebat; accendebatur tamen insita plerisque vulgarium, novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petronium (ut praediximus) divitias violenter augentem, omnes eadem mente detestabantur, qui sepulta iam dudum negotia, et redivivas nebulas debitorum, in diversos ordines excitabat.Cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis, timeret silentium triste, procliviorem viam ad mortem (ut sperabat), existimans advenisse, per artus tremore diffuse, implicatior ad loquendum, diu tacitus stetit; pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro, pretio illectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis, imperator appellatus incondite, petit curiam raptim. Ubi nullo clarissimorum sed ignobilium paucitate inventa, palatium pessimo pede, festinatis passibus introiit.Mirantur quidam profecto irrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.Sic Adramytenus Andriscus, de genere quidam infimae sortis, ad usque Pseudophilippi nomen evectus, bellis Macedonicis tertium addidit grave. Sic Antiochiae Macrino imperatore agente, ab Emesa Heliogabalus exsiluit Antoninus. Ita inopino impetu Maximini, Alexander cum Mamaea matre confossus est. Ita in Africa superior Gordianus in imperium raptus, adventantium periculorum angoribus implicatus vitam laqueo spiritu intercluso profundit.Igitur cuppediarum vilium mercatores, et qui intra regiam apparebant, aut apparere desierant, quique coetu militarium nexi, ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua, partim inviti, alii volentes, adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati, e civitate occulte dilapsi, imperatoris castra petivere, itineribus festinatis.Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus ( tunc tune notarius) praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum, ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis, ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia (ut in talibus) percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius in dies agitabatur et noctes, subditivos quosdam ostentans, qui astutia confidenti, partim ab Oriente, alii e Gallis se venisse et Valentinianum obisse fingentes, cuncta patere novo et favorabili principi, memorabant.Et quia res novae petulanter arreptae, celeritate muniri solent interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius, in locum Saluti praefectus praetorio, factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus, in vincula compinguntur, et iubetur civitatem curare solita potestate Phronemius Phronimius , esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium, Gomoario et Agiloni revocatis in sacramentum, committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditarum.Quia igitur Iulius comes, per Thracias copiis militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si comperisset conata, ex propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est validum, et quasi iussu Valentis, seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi violenter expressis, accitus Constantinopolim, strictius tenebatur. Hacque callida fraude bellatrices Thraciae gentes sine cruore adquisitae acquisitae , adminicula ausis tumultuariis maxima compararunt.