Tunc et Aequitius Illyriciano praeponitur exercitui, nondum magister, sed comes, et Serenianus, olim sacramento digressus, recinctus est, ut Pannonius, sociatusque Valenti, domesticorum praefuit scholae. Quibus ita digestis et militares partiti sunt numeri.Et post haec cum ambo fratres Sirmium introissent, diviso palatio, ut potiori placuerat, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolim Valens discessit.Et Orientem quidem regebat potestate praefecti Sallustius Salutius , Italiam vero, cum Africa et Illyrico, Mamertinus, et Gallicas provincias Germanianus.Agentes igitur in memoratis urbibus principes, sumpsere primitus trabeas consulares, omnisque hic annus dispendiis gravibus rem Romanam afflixit.Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti. Cum legatis eorum, missis ad comitatum, certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora et vilia sunt attributa, quae illi suscepta, furenter agentes ut indignissima proiecere. Tractatique asperius ab Ursatio, tunc tune magistro officiorum, iracundo quodam et saevo, regressi factumque exaggerentes, ut contumeliose despectas gentes immanissimas concitarunt.Et circa id tempus, aut non multo posterius, in Oriente Procopius in res surrexerat novas, quae prope Kalendas Novembris, venturo Valentiniano Parisios uno eodemque nuntiata sunt die.Et Alamannis quidem occursurum Dagalaifum pergere mature praecepit, qui vastitatis propinquioribus locis, longius discesserant incruenti. Super appetitu vero Procopi, antequam adulesceret, reprimendo, curis diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus, quod ignorabat utrum Valente superstite, an exstincto, memoratus imperium affectarat.Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure significabat, ipse quoque nondum liquida fide comperta, simplicibus verbis principem gestorum conscium fecit.His cognitis Valentinianus eodem Aequitio aucto magisterii dignitate, repedare ad Illyricum destinabat, ne persultatis Thraciis perduellis iam formidatus, invaderet hostili excursu Pannonias. Documento enim recenti impendio terrebatur, reputans paulo antea Iulianum, contempto imperatore, bellorum civilium ubique victore, nec speratum ante nec exspectatum, ab urbe in urbem incredibili velocitate transisse.Verum ardens ad redeundum, eius impetus molliebatur consiliis proximorum, suadentium et orantium, ne interneciva minantibus barbaris exponeret Gallias, neve hac causatione provincias desereret, egentes adminiculis magnis, eisque legationes urbium accessere nobilium, precantes ne in rebus duris et dubiis, inpropugnatas eas relinqueret, quas praesens eripere poterit discriminibus maximis, metu ambitiosi nominis sui Germanis incusso.Tandem denique utilitate rei perpensius excogitata, in multorum sententias flexus, replicabat aliquotiens, hostem suum fratrisque solius esse Procopium, Alamannos vero totius orbis Romani; statuitque nusquam interim extra confinia moveri Gallorum.Et ad usque Remos progressus, sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem, ea consideratione, quod ibi sub patre Cretione quondam comite educatus, suspecta noverat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium, olim sibi cognitum et fidelem.Quia igitur uno eodemque tempore, utrubique turbines exarsere maestissimi, competenti loco singula digeremus, nunc partem in Oriente gestorum, deinde bella barbarica narraturi, quoniam pleraque et in occidentali et in eoo orbe eisdem mensibus sunt actitata, ne dum ex loco subinde saltuatim redire festinamus in locum, omnia confundentes, squaliditate maxima rerum ordines implicemus.Insigni genere Procopius in Cilicia natus et educatus, ea consideratione qua propinquitate Iulianum, postea principem, contingebat, a primo gradu eluxit, et ut vita moribusque castigatior, licet occultus erat et taciturnus, notarius diu perspicaciter militans, et tribunus, iamque summatibus proximus, post Constanti obitum in rerum conversion, velut imperatoris cognatus, altius anhelabat, adiunctus consortio comitum: et apparebat eum, si umquam potuisset, fore quietis publicae turbatorem.Hunc Iulianus Persidem ingrediens, consociato pari potestatis iure Sebastiano, in Mesopotamia cum manu militum reliquerat valida, mandaratque (ut susurravit obscurior fama, nemo enim dicti auctor exstitit verus), pro cognitorum ageret textu, et si subsidia rei Romanae languisse sensisset, imperatorem ipse se provideret ocius nuncupari.