Quo interfecto, idem Marcellus, occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos vilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessit, gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria milia regibus iam lenitis, ad auxilium transmissa Procopio, Constantianam praetendenti necessitudinem, ad societatem suam parva mercede traduci posse existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant.Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus, conversam molem belli totius in Asiam, degressus per Succos, Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem, reserare magna vi conabatur, urbem admodum opportunam et impedituram eius appetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus (nondum enim apud Nacoliam gesta compererat), festinare ad Haemimontum cogeretur.Verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum, ut deditum noxae mancipium, in custodiam compegerunt. Unde post dies paucos productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus, interiit, hoc favorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio, crudelem ut Phalarim, et illi fidum quia doctrinarum diritatem causis inanibus praetexebat.Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos, non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt.Ad gratiam tamen precantium, coerciti sunt aliqui lenius. Inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.Euphrasius vero, itemque Phronemius Phronimius , missi ad occiduas partes, arbitrio obiecti sunt Valentiniani, et absolute Euphrasio, Phronemius Phronimius Cherronesum deportatur, inclementius in codem punitus negotio, ea re quod divo Iuliano fuit acceptus, cuius memorandis virtutibus, ambo fratres principes obtrectabant, nec similes eius, nec suppares.His accedebant alia graviora, et multo magis quam in proeliis formidanda. Carnifex enim, et unci, et cruentae quaestiones, sine discrimine ullo aetatum et dignitatum, per fortunas omnes et ordines grassabantur, et pacis obtentu latrocinium detestandum agitabatur, infaustam victoriam exsecrantibus universis internecivo bello quovis graviorem.Nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas, aut absumit quod occupat, aut nobilitat, et mors (si acciderit), nullum ignominiae continet sensum, finemque secum vivendi simul et dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges, et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti resident residerint iudices, agatur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine, incidentium vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies et abrupta.Nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet valuerat causam, regio imperio prope accedens, et aliena rapiendi aviditate exustus, licet aperte insontem, arcessens, ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis.Imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens, et funereas delationes adsciscens, per suppliciorum diversitates effrenatius exsultavit, sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt.Haec implacabilitas causae quidem piissimae, sed victoriae foedioris, innocentes tortoribus exposuit multos, vel sub eculeo locavit incurvos, aut ictu carnificis torvi substravit: quibus (si pateretur natura), vel denas animas profundere praestabat in pugna, quam lateribus fodicatis, omni culpa immunis, fortunis gementibus universis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante corporibus, quod omni est tristius morte.Exin cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones et exsilia et quae leviora quibusdam videntur, quamquam sint aspera, viri pertulere summates, et (ut ditaretur alius) genere nobilis, et forte meritis locupletior, actus patrimonio praeceps, trususque in exsilium consumebatur angore, aut stipe precaria victitabat, nec modus ullus exitialibus malis impositus, quam diu principem et proximos opum satietas cepit et caedis.Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.