Flagrans post haec ad eruendum castellum, ubi periclitatus est, operam convertit et curam, nusquam ab antesignanis ipse digrediens, ut inter primos dimicans militi ad fortiter faciendum esset exemplo, spectator probatorque gestorum. Quo inter discriminum vertices diu multumque versato, varietate munitionum atque telorum, et conspiratione oppugnatorum, idem castellum incenditur captum.Post quae consideratis asperitatibus ante gestarum rerum et impendentium, requievit exercitus, labore nimio quassatus, multis victui congruis adfatim distributis. Vallum tamen sudibus densis et fossarum altitudine cautius deinde struebatur, cum a vicina iam Ctesiphonte, repentini excursus et alia formidarentur occulta.Ventum est hinc ad fossile flumen, Naarmalcha nomine (quod amnis regum interpretatur), tunc tune aridum. Id antehac Traianus, posteaque Severus, egesto solo fodiri in modum canalis amplissimi, studio curaverat summo, ut aquis illuc ab Euphrate transfusis, naves ad Tigridem commigrarent.Tutissimumque ad omnia visum est, eadem loca purgari, quae quondam similia Persae timentes, mole saxorum obruere multorum. Hacque valle purgata, avulsis cataractis undarum magnitudine classis secura, stadiis triginta decursis, in alveum eiecta est Tigridis, et contextis ilico pontibus transgressus exercitus iter Cochen versus promovit.Utque lassitudini succederet quies opportuna, in agro consedimus opulento, arbustis et vitibus et cupressorum viriditate laetissimo, cuius in medio diversorium opacum opaeum est et amoenum, gentiles picturas per omnes aedium partes ostendens, regis bestias venatione multiplici trucidantis; nec nee enim apud eos pingitur vel fingitur aliud, praeter varias caedes et bella.Proinde cunctis ex sententia terminatis, Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum afflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso, ripae occuparentur hostiles.Quod cum acri metu territi duces, concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, et cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae assiduis iactibus, cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator, signum sibi datum nostros quod margines iam tenerent (ut mandatum est), erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.Quo facto et naves incolumes sunt receptae, et residuus miles, quamquam saxis et varietate telorum ex edito vexaretur, post concertationem acerrimam, praealtas ripas et arduas supergressus, stabat immobilis.Et miratur historia, Rhodanum arma et loricam retinente Sertorio, transnatatum, cum eo momento turbati quidam milites, veritique ne remanerent, post signum erectum, scutis, quae patula sunt et incurva, proni firmius adhaerentes, eaque licet imperite regendo, per voraginosum amnem velocitatem comitati sunt navium.Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas, ita confertas, ut lamminis cohaerenter aptati corporum flexus, splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant. Post hos elephanti gradientium collium specie, motuque immanium corporum, propinquantibus exitium intentabant, documentis praeteritis formidati.Hinc imperator catervis peditum infirmis medium inter acies spatium secundum Homericam dispositionem praestituit, ne locati priores, cedentesque deformiter, cunctos averterent secum, aut postsignani pone omnes reiecti centurias, nullo retinente licentius verterent terga, ipse cum levis armaturae auxiliis, per prima postremaque discurrens.Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis corusci Romani, vibrantesque clipeos, velut pedis anapaesti praecinentibus modulis, lenius procedebant, et praepilatis missilibus per procursatores principiis pugnae temptatis, excita undique humus rapido turbine portabatur.Et cum undique solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonans classicum iuvaret, hastis et mucronibus strictis, hinc inde comminus pugnabatur: sagittarum periculo miles erat immunis, quantum interiora festinatius occupabat. Inter quae Iulianus pulsos fulcire subsidiis, incitareque tardantes, quasi conturmalis strenuus properabat et rector.