Verum ubi vimineas crates prae se ferentes, oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia, cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae, flexus stridore torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant.Iterum deinde ac saepe geminatis congressibus, aestus in meridiem crescens, effervescente vaporatius sole, apparatu operum et studio proeliandi intentos, cunctos revocaverat fatigatos et sudore perfusos.Eodem mentis proposito, secuto quoque die, per varia certaminum genera controversae partes dimicantes instanter, aequis manibus et pari fortuna discedunt. Verum in omne discrimen armatis proximus princeps civitatis urgebat excidium, ne circa muros diu excubans, omitteret maiora quae temptabat.Sed in districtis necessitatibus, nihil tam leve est quod non interdum etiam contra sperata, rerum adferat momenta magnarum. Cum enim (ut saepe) discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris, latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum immani fragore protraxit.Ibi tum varietate casuum obsidentium labor, obsessorumque industria vicissim facinoribus speciosis inclaruit. Nihil enim asperum ira et dolore succenso militi videbatur, nihil prohibitoribus erat pro salute concurrentibus, metuendum aut dirum. Nam cum anceps proelium diutius fervens, sanguine utrimque multis caedibus fuso, diei finisset occasus, tum fatigationi consulitur.Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori, pervigili cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae mandatae, cavatis tramitibus subterraneis, sublicibusque suspensis, ima penetrasse fundamentorum, iam (si ipse disposuerit) evasuros.Cum itaque noctis plerumque processisset, aeneatorum accentu, signo dato progrediendi ad pugnam, ad arma concursum est: et consulto murorum invaduntur utrimque frontes, ut dum propulsaturi pericula, defensores ultro citroque discurrunt, nec proxima fodientis audiretur ferri tinnitus, nec quoquam intrinsecus obsistente, cuniculariorum subito manus emergat.Quibus ita (ut convenerat) ordinatis, et occupatis prohibitoribus, patefactisque latebris, evolat Exsuperius, de Victorum numero miles, post quem Magnus tribunus, et Iovianus notarius, quos audax multitudo secuta, his prius confossis, quos in aede per quam in lucem prodierant, invenerunt, suspensis gradibus procedentes obtruncarunt vigiles omnes, ex usu moris gentici iustitiam felicitatemque regis sui canoris vocibus extollentes.Existimabatur Mars ipse (si misceri hominibus numina maiestatis iura permittunt), adfuisse castra Lucanorum invadenti Luscino. Hocque ideo creditum est quod in congressu flagranti, scalas vehens visus formidandae vastitatis armatus, postridie cum recenseretur exercitus, praecipuo studio quaesitus, reperiri non potuit, cum se ultro offerret, si miles fuisset, memorabilis conscius facti. Sed ut tunc tune qui esset pulchri facinoris auctor penitus est ignoratum, ita nunc enituerunt hi qui fecere fortissime, obsidionalibus coronis donati, et pro contione laudati, veterum more.Tandem nudata, reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas, et sine sexus discrimine vel aetatis, quicquid impetus repperit, potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis inde mucrones urgerent, ultimum flentes, e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper, dum caederentur egerunt.Extractus est autem vivus cum satellitibus octoginta Nabdates, praesidiorum magister, quem oblatum sibi cum aliis servari iussit intactum, serenus imperator et clemens. Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda, ipse (ut erat parvo contentus), mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, e tribus aureis nummis, partae victoriae praemium iucundum (ut existimabat) et gratum.Ex virginibus autem, quae speciosae sunt captae ut in Perside, ubi feminarum pulcritudo excellit, nec contrectare aliquam voluit nec videre, Alexandrum imitatus et Africanum, qui haec declinabant, ne frangerentur cupiditate, qui se invictos a laboribus ubique praestiterunt.Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte assistens, reverberate lapide quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus, profudit animam disiecta compage membrorum, adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.