Hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam, terrasque lato situ distentas, duo famosi nominis flumina Oechardes Oechartis et Bautis lentiore meatu percurrunt. Et dispar est tractuum diversorum ingenium: hic patulum alibi molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.Incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e quibus Anthropophagi et Annibi Anibi et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. Exortum vero solis suspiciunt Rabannae et Asmirae, et Essedones omnium splendidissimi, quibus Athagurae Athagorae ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae. Baetae vero australi celsitudine montium inclinati, urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et Aspacara Asparata et Sera nitidae sunt et notissimae.Agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium est voluptabile, nulli finitimorum molesti. Caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda, leniumque ventorum commodissimus flatus, et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris, velut quaedam vellera molientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, ad usus nobilium antehac, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.Ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores, vitantes reliquorum mortalium coetus. Cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes, ut apud se tradentes gignentia, nihil ipsi comparent adventicium.Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus, Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem, eodem vocabulo dictitatum. Abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille.His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente, Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior, Gordomaris interluit fluvius a Bactrianis exsurgens. Habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana, unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, quos flumen alluit Arabium nomine ideo appellatum, quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes, Prophthasia et Ariaspe, ut opulentis et claris.Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus, Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo (unde regiones cognominatae sunt) amnis multo minor exoriens, aquarum alluit amplitudine, efficitque paludem quam Arachotoscrenen appellant. Hic quoque civitates sunt inter alias viles, Alexandria et Arbaca et Choaspa.At in penitissima parte Persidos, Gedrosia est dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios Arabio Artabio uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris. Civitates autem etiam hic sunt inclyta epraeter insulas, sed Ratira et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.Ne igitur orae maritimae spatia alluentia Persidos extremitates per minutias demonstrantes, a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias, novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum, quattuordecim milium stadiorum numero definitur.Per has nationes dissonas et multiplices, hominum quoque diversitates sunt ut locorum. Sed ut generaliter corpora describamus, et mores, graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi, et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis, capillisque promissis hirsuti, omnes tamen promiscue promise vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur. Quem Graecorum veterum morem abiecisse primos Athenienses, Thucydides est auctor amplissimus.Effusius plerique soluti in venerem, aegreque contenti multitudine pelicum, puerilium stuprorum expertes, pro opibus quisque adsciscens matrimonia plura vel pauca. Unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit, munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitante ut luem.