Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.Ex eo per saecula multa ad praesens, una eademque prosapia, multitudo multitude creata deorum cultibus dedicatur. Feruntque (si iustum est credi), etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam (ut faustam) praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.Huius originis apud veteres numerus erat exilis, eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur. Eratque piaculum aras adire, vel hostiam contrectare, antequam magus, conceptis precationibus, libamenta diffunderet praecursoria. Verum aucti paulatim, in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen, villasque inhabitantes, nulla murorum firmitudine communitas, et legibus suis uti permissi, religionis respectu sunt honorati.Ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis, regnum inisse Persidos antiqui memorant libri, docentes eos Darei factione faotione oppresses, imperitandi initium equino hinnitu sortiti.In hac regione oleum conficitur Medicum, quo illitum telum, si emissum lentius laxiore arcu (nam ictu exstinguitur rapido) haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua voluerit obruere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.Paratur autem hoc modo. Oleum usus communis herba quadam infectum, condiunt harum rerum periti, ad diuturnitatem servantes et coalescens ooalescens , dum ex materia venenatur. Alia similis oleo crassiori species gignitur apud Persas, quam (ut diximus) naphtam naptham vocabulo appellavere gentili.Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et Patigran et Gazaca. Inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana, sub Iasonio monte in terris sitae Syromedorum.Amnes has regiones praetereunt multi quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso, Cyrus ille superior rex amabilis, abolito vetere, id vocabulum dedit, cum ereptum ire regna Scythica festinaret, quod et fortis est (ut ipse etiam ferebatur), et vias sibi ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur mare.Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite, aquarumque copia iucundissima. Amnes quippe multi per eam ante dictum influunt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.Oppida vero mediterranea sunt ampliora—incertum enim qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne—inter quae Persepolis est clara et Ardea et Obroatis Habroatis atque Tragonice. Insulae vero visuntur ibi tres tantum, Tabiana et Fara et Alexandria.His propinquant Parthyaei, siti sub aquilone, colentes nivales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior: et haec potiora residuis sunt oppida: Oenunia, Moesia, Charax, Apamia, Artacana et Hecatompylos a cuius finibus per Caspia Caspai litora ad usque portarum angustias stadia quadraginta numerantur et mille.Feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces, eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam. Excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suavitate multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro contingunt, laeva Persico mari collimitant, elementi utriusque potiri bonis omnibus assueti.Ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures, et emporia densa, et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitude perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.Ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias: Geapolim et Nascon et Baraba, itidemque Nagara et Maepham Maephen et Tapphara Taphra et Dioscurida. Insulas autem complures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert. Insignior tamen aliis Turgana est, in qua Serapidis maximum esse dicitur templum.