Namque, cum Antiochiae in alto silentio, scaenicis ludis mimus cum uxore immissus, e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito, coniunx Nisi somnus est inquit en Persae, et retortis plebs universa cervicibus, ex arce volantia in se tela declinans, spargitur passim. Ita civitate incensa, et obtruncatis pluribus, qui pacis more palabantur effusius, incensisque locis finitimis et vastatis, onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade vivo exusto, qui eos ad suorum interitum civium duxerat inconsulte. Et haec quidem Gallieni temporibus evenerunt.Iulianus vero dum moratur apud Cercusium, ut per navalem Aborae pontem exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti, Galliarum praefecti, suscepit, orantis suspendi expeditionem in Parthos, obtestantisque, ne ita intempestive, nondum pace numinum exorata, irrevocabile subiret exitium.Posthabito tamen suasore cautissimo, fidentius ultra tendebat, quoniam nulla vis humana vel virtus meruisse umquam potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo non fiat. Statimque transgressus, pontem avelli praecepit, necui nequi militum ab agminibus propriis revertendi fiducia remaneret.Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus Sallustius Salutius praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus, casu impediente frustratus est. Sed miserando homine trucidato, postridie advenit, ut ille promiserat, alia classis, abunde vehens annonam.Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur. Hic Gordiani imperatoris longe conspicuum vidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima, exercituumque felicissimos ductus, et insidiosum interitum, digessimus tempore competenti.Ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset, pergeretque ad Duram (desertum oppidum ) procul militarem cuneum conspicatus, stetit immobilis, eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis immanissimi corporis leo, cum aciem peteret, multiplici telorum iactu confossus. Quo omine velut certiore iam spe status prosperioris elatus, exsultantius incedebat, sed incerto flatu fortunae, aliorsum prorupit eventus. Obitus enim regis portendebatur, sed cuius, erat incertum.Nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum, maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem, veram quidem, sed non minus ambiguam: aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.Etrusci tamen haruspices qui comitabantur gnaros prodigialium rerum, cum illis procinctum hunc hune saepe arcentibus, non crederetur, prolatis libris exercitualibus, ostendebant signum hoc esse prohibitorium, principique aliena licet iuste invadenti, contrarium.Sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reverenda tunc tune erat auctoritas, errantium subinde, et in parum cognitis perseverantium diu. Et enim ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae, id praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesari, cum Narseo Persarum rege iam congressuro, itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente discessit incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur exitium, et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat.Secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum, ex parva nubecula subito aere crassato, usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum, Iovianus nomine miles ex caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.Eoque viso, harum rerum interpretes arcessiti, interrogatique etiam id vetare procinctum fidentius affirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes: ita enim appellantur quae dissuadent aliquid fieri vel suadent. Ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis exstinxit, et hoc modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.Contra philosophi, candorem ignis sacri repente conspecti, nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum, ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi, gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare.Fracto igitur (ut ante dictum est) ponte, cunctisque transgressis, imperator antiquissimum omnium ratus est militem alloqui, sui rectorisque fiducia properantem intrepide. Signo itaque per lituos dato, cum centuriae omnes et cohortes et manipuli convenissent, ipse aggeri glebali assistens, coronaque celsarum circumdatus potestatum, talia ore sereno disseruit favorabilis studio concordi cunctorum: