Prope palus est Maeotis amplissimi circumgressus, ex cuius uberrimis venis per Panticapes angustias undarum magnitudo prorumpit in Pontum, cuius in dextro latere insulae sunt Phanagorus et Hermonassa studio constructae Graecorum.Circa haec stagna ultima extimaque plures habitant gentes, sermonum institutorumque varietate dispariles, Iaxamatae Ixomatae et Maeotae et Iazyges lazyges , Roxolanique et Halani et Melanchlaenae et cum Gelonis Agathyrsi, apud quos adamantis est copia lapidis: aliique ultra latentes, quod sunt omnium penitissimi.Sed Maeotidos lateri laevo Cherronesus est propinqua, coloniarum plena Graecarum. Unde quieti sunt homines et sedati, adhibentes vomeri curam, et proventibus fructuariis victitantes.A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos immani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus appellatur, ut Graeci dicimus stultum et noctem et furiasDeos enim hostiis litantes humanis et immolantes advenas Dianae, quae apud eos dicitur Orsiloche, caesorum capita fani parietibus praefigebant, velut fortium perpetua monumenta facinorum.In hac Taurica insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata. In quam si fuerint quidam forte delati, visis antiquitatis vestigiis temploque et donariis eidem heroi consecratis, vesperi repetunt naves: aiunt enim non sine discrimine vitae illic quemquam pernoctare. Ibi et aquae sunt, et candidae aves nascuntur, halcyonibus alcyonibus similes, super quarum origine et Hellespontiacis proeliis tempore disseremus.Sunt autem quaedam per Tauricam civitates, inter quas eminet Eupatoria et Dandace, et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis impiatae.Hactenus arcus apex protendi existimatur. Eius nune residua leniter sinuata, subiectaque ursae caelesti, ad usque laevum Bospori Thracii latus (ut ordo postulat) exsequemur, id admonentes, quod, cum arcus omnium gentium flexis curventur hastilibus, Scythici soli vel Parthici, circumductis utrimque introrsus pandis et patulis cornibus, effigiem efigiem lunae decrescentis ostendunt, medietatem recta et rotunda regula dividente.Ergo in ipso huius compagis exordio, ubi Riphaei deficiunt montes, habitant Arimphaei Aremphaei , iusti homines placiditateque cogniti, quos amnes Chronius et Visula praeterfluunt; iuxtaque Massagetae, Halani et Sargetae, aliique plures obscuri, quorum nec vocabula nobis sunt nota nec mores.Interiectu deinde non mediocri Carcinites panditur sinus eiusdemque nominis fluvius, et religiosus per eas terras Triviae lucus.Dein Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum verticibus intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas et Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae.Longo exinde intervallo paene est insula, quam incolunt Sindi ignobiles, post eriles in Asia casus, coniugiis potiti dominorum et rebus, quibus subiectum gracile litus vocant indigenae exercitiis ducis quondam Thessali memorabilem. Eique proxima est civitas Tyros, colonia Phoenicum, quam praestringit fluvius Tyras.In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus, quodque expedite viatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et Costobocae, gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas. Quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas, nec stivam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas, ferarum taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles plaustris impositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes.Cum autem ad alium portuosum ambitum fuerit ventum, qui arcus figuram determinat ultimam, Peuce Pence prominet insula, quam circumcolunt Trogodytae et Peucini Peuci , minoresque aliae gentes, et Histros quondam potentissima civitas, et Tomi et Apollonia et Anchialos et Odessos, aliae praeterea multae, quas litora continent Thraciarum.Amnis vero Danubius, oriens prope Rauracos montesque confines limitibus Raeticis, per latiorem orbem praetentus, ac sexaginta navigabilis paene omnes recipiens fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare.Quorum primum est Peuce insula supra dicta, ut interpretata sunt vocabula Graeco sermone, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Stenostoma longe minora sunt ceteris; septimum caenosum et palustri specie nigrum.