Hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos as direptionem aurei properans velleris praeterisset innoxia, immobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando fuisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.Post Bithyniae partem provinciae Pontus et Paphlagonia protenduntur, in quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos amplae sunt civitates, et Tios et Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum, et Cerasus, unde advexit huius nominis poma Lucullus, insulaeque duae, et Trapezunta et Pityunta continentis oppida non obscura.Ultra haec loca Acherusium specus est, quod accolae appellant, et portus Acone, fluviique Acheron, idemque Arcadius, et Iris et Tibris Thybris et iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes. Thermodon his amnis est proximus ab Armonio defluens monte, et Themiscyraeos interlabens lucos ad quos Amazonas quondam migrare necessitas subegerat talis.Attritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones veteres, quae eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant, viresque suas circumspectantes his, quae propinqua saepius appetebant, validiores, raptae praecipiti cupiditatis ardore, perruptis nationibus plurimis, manus Atheniensibus intulerunt, acrique concertatione effuse disiectae, omnes nudatis equitatus sui lateribus, corruere.Harum interitu cognito, residuae ut imbelles domi relictae, extrema perpessae, et vicinitatis repensantis similia, funestos impetus declinantes, ad pacatiorem sedem transiere Thermodontis, quarum progenies longe deinde propagata, per numerosam subolem manu firmissima ad loca reverterat genitalia, secuto tempore populis diversarum originum formidabilis.Haut procul inde attollitur attolitur Carambis, placide collis contra septentrionem Helicen exsurgens, cuius e regione est Criumetopon, Tauricae Taurices promuntorium, duobus milibus et quingentis stadiis disparatum. Hocque ex loco omnis ora maritima, cuius initium Halys est amnis, velut longitudine lineali directa nervi efficit speciem, duabus arcus summitatibus complicati.His regionibus Dahae confines sunt, acerrimi omnium bellatores, et Chalybes, per quos erutum et domitum est primitus ferrum. Post quos terras patentes Byzares obtinent et Sapires et Tibareni et Mossynoeci et Macrones et Philyres, populi nulla nobis assuetudine cogniti.A quibus brevi spatio distant virorum monumenta nobilium, in quibus Sthenelus est humatus et Idmon et Tiphys, primus Herculis socius, Amazonico bello letaliter vulneratus, alter augur Argonautarum, tertius eiusdem navis cautissimus rector.Praetercursis partibus memoratis, Aulion antron est, et fluenta Callichori, ex facto cognominati, quod superatis post triennium Indicis nationibus, ad eos tractus Liber reversus, circa huius ripas viridis et opacas orgia pristina reparavit et choros: trieterica huius modi sacra quidam existimant appellari.Post haec confinia, Camaritarum pagi sunt celebres, et Phasis fremebundis cursibus Colchos attingit, Aegyptiorum antiquam subolem, ubi inter civitates alias Phasis est nomine fluvii dictitata, et Dioscurias nunc nune usque nota, cuius auctores Amphitus et Cercius Spartani traduntur, aurigae Castoris et Pollucis, quibus Heniochorum natio est instituta.Paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummate, non cum super Helena certaretur (ut auctores prodidere non nulli), usque in Pontum reflantibus ventis errore delati, cunctisque hostilibus, stabilem domicilii sedem nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum sibi cum periculis raptu parare assuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt. Super Cercetis, qui eisdem annexi sunt, nihil memoratu traditur dignum.Quorum post terga Cimmerici agitant incolae Bospori, ubi Milesiae sunt civitates, harumque velut mater omnium Panticapaeum, quam perstringit Hypanis fluvius, genuinis intumescens aquis et externis.Itineribus hinc extensis, Amazones ad usque Caspium mare porrectae, circumcolunt Tanain, qui inter Caucasias oriens rupes per sinuosos labitur circumflexus, Asiamque disterminans ab Europa, in stagnis Maeoticis delitescit.Huic Ra vicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam vegetabilis eiusdem nominis gignitur radix, proficiens ad usus multiplicis medelarum.Ultra Tanain panduntur in latitudinem Sauromatae, per quos amnes fluunt perpetui Marabius Maraccus et Rombitus Rombites et Theophanes et Totordanes. Licet alia quoque distans immanibus intervallis, Sauromatarum praetenditur natio, litori iuncta, quod Coracem suscipiens fluvium in aequor eiectat Euxinum.