Quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia, non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus. Saepeque dictitabat: Audite me quem Alamanni audierunt et Franci, imitari putans Marci principis veteris dictum. Sed parum advertit, hoc ab eo nimium discrepare.Ille enim cum Palaestinam transiret, Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe taedio percitus, dolenter dicitur exclamasse: O Marcomanni, o Quadi, o Sarmatae, tandem alios vobis inquietiores inveni.Per hoc idem tempus, rumoribus exciti variis, Aegyptii venere complures, genus hominum controversum et assuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere, si compulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius per dilationem inferre quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine, divites pecuniarum repetundarum interrogare.Hi omnes densati denseti in unum, principem ipsum, et praefectos praetorio, graculorum more strepentes, interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum extorquentes, quae dedisse se iure vel secus plurimis affirmabant.Cumque nihil aliud agi permitterent, edicto proposito, universos iussit transire Chalcedona, pollicitus quod ipse quoque protinus veniet, cuncta eorum negotia finiturus.Quibus transgressis, mandatum est navigiorum magistris, ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque observato cura perpensiore, evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati, redierunt ad lares.Unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem, super his quae eum recte constiterit accepisse.Allapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et Nevittae nomina suscepissent paginae consulares, humilior princeps visus est, in officio pedibus gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii quidam ut affectatum et vile carpebant.Dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi ocius dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium, decem libris auri semet ipse multavit.Frequentabat inter haec curiam agendo diversa, quae divisiones multiplices ingerebant. Et cum die quodam ei causas ibi spectanti, venisse nuntiatus esset ex Asia philosophus Maximus, exsiluit indecore: et qui esset oblitus, effuso cursu a vestibulo longe progressus, exosculatum susceptumque reverenter, secum induxit per ostentationem intempestivam, nimius captator inanis gloriae visus, praeclarique illius dicti immemor Tulliani, quo tales notando ita relatum:Ipsi illi philosophi etiam in his libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt, ut in eo ipso, quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac se nominari velint.Haud multo deinceps, duo agentes in rebus, ex his qui proiecti sunt, eum adiere fidentius, promittentes latebras monstrare Florentii, si eis gradus militiae redderetur, quos incessens delatoresque appellans addebat non esse imperatorium, obliquis flecti indiciis ad retrahendum hominem mortis metu absconditum, qui forte non diu latitare citra spem veniae permitteretur.Aderat his omnibus Praetextatus, praeclarae indolis gravitatisque priscae senator, ex negotio proprio forte repertus apud Constantinopolim, quem arbitrio suo Achaiae proconsulari praefecerat potestate.Nec tamen, cum corrigendis civilibus ita diligenter instaret, omisit castrensia, rectores militibus diu exploratos apponens, urbes quin etiam per Thracias omnes, cum munimentis reparans extimis, curansque sollicite, ne arma vel indumenta, aut stipendium vel alimenta deessent his quos per supercilia Histri dispersos disperses , excursibusque barbarorum oppositos agere vigilanter audiebat et fortiter.Quae cum ita divideret, nihil segnius agi permittens, suadentibus proximis, ut aggrederetur propinquos Gothos, saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se meliores aiebat: illis enim sufficere mercatores Galatas, per quos ubique sine condicionis discrimine venundantur.Haec eum curantem et talia, commendabat externis nationibus fama, ut fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, virtutumque omnium incrementis excelsum, paulatimque progrediens, ambitum oppleverat mundi.Proinde timore eius adventus per finitimos longeque distantes latius explicato, legationes undique solito ocius concurrebant: hinc Transtigritanis pacem obsecrantibus et Armeniis, inde nationibus Indicis certatim cum donis optimates mittentibus ante tempus ab usque Divis et Serendivis, ab australi plaga ad famulandum rei Romanae semet offerentibus Mauris, ab aquilone et regionibus solis, per quas in mare Phasis accipitur, Bosporanis aliisque antehac ignotis legationes vehentibus supplices, ut annua complentes sollemnia, intra terrarum genitalium terminos otiose vivere sinerentur.