Denique praestituto feriarum die Casium montem ascendit, nemorosum et tereti ambitu in sublime porrectum, unde secundis galliciniis videtur primo solis exortus. Cumque Iovi faceret rem divinam, repente conspexit quendam humi prostratum, supplici voce vitam precantem et veniam. Interrogantique ei, qui esset, responsum est praesidalem esse Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a civitate sua Constantium inter honoratos deducens, adulando deformiter, tamquam futurum sine dubietate victorem, orabat, lacrimas fingens et gemitum, ut Iuliani ad eos mitteret caput, perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum meminerat membrum.Quibus auditis, Accepi inquit, olim hoc dictum imperator relatione multorum, sed abi securus ad lares exutus omni metu clementia principis, qui (ut prudens definivit) inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte sua contendit ac libens.Exinde sacrorum perfecto ritu digresso, offeruntur rectoris Aegypti scripta, Apim bovem operosa quaesitum industria, tandem post tempus inveniri potuisse firmantis, quod (ut earum regionum existimant incolae) faustum, et ubertatem frugum diversaque indicans bona.Super qua re pauca conveniet expediri. Inter animalia antiquis observationibus consecrata, Mnevis et Apis sunt notiora: Mnevis Soli sacratur, super quo nihil dicitur memorabile; sequens Lunae. Est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi spatium praestitutum, sacro fonte immersus e vita abierit (nec enim ultra eum trahere licet aetatem, quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum), necatur choragio pari, bos femina, quae ei inventa cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur Memphim, urbem praesentia frequenti numinis Aesculapii claram.Cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis, signa rerum futurarum dicitur demonstrare, et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem (sicut lectum est) aversatus portenderat paulo post eventura.Strictim itaque, quoniam tempus videtur hoc flagitare, res Aegyptiacae tangantur, quarum notitiam in actibus Hadriani et Severi principum digessimus late, visa pleraque narrantes.Aegyptum gentem omnium vetustissimam, nisi quod super antiquitate certat cum Scythis, a meridiali latere Syrtes maiores et Phycus promuntorium et Borion et Garamantes nationesque varia claudunt; qua orientem e regione prospectat, Elephantinen et Meroen urbes Aethiopum, et Catadupos rubrumque pelagus, et Scenitas praetenditur Arabas, quos Sarracenos nunc appellamus; septentrioni supposita, terrarum situ cohaeret immenso, unde exordium Asia Syriarumque provinciae sumunt; a vespera Issiaco disiungitur mari, quod quidam nominavere Parthenium.Pauca itaque super benivolo omnium flumine Nilo (quem Aegyptum Homerus appellat), praestringi conveniet, mox ostendendis aliis, quae sunt in his regionibus admiranda.Origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates. Verum quoniam fabulantes poetae variantesque geographi, in diversa latentem notitiam scindunt, opiniones eorum veritati confines, ut arbitror, expediam paucis.Affirmant aliqui physicorum, in subiectis septentrioni spatiis cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelare, easque postea vi flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam plagam Etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur.Ex Aethiopicis imbribus, qui abundanter in tractibus illis per aestus torridos cadere memorantur, exundationes eius erigi anni temporibus asserunt alii praestitutis: quod utrumque dissonare videtur a veritate. Imbres enim apud Aethiopas aut numquam aut per intervalla temporum longa cadere memorantur.Opinio est celebrior alia, quod spirantibus Prodromis, perque dies quadraginta et quinque, Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit; et reluctante spiritu controverso adulescens in maius, hinc vi reverberante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime, contegit omnia, et humo suppressa, per supina camporum speciem exhibet maris.Rex autem Iuba, Punicorum confisus textu librorum, a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur.