Neque id consilium fefellit Constantium. Eo enim superstite nullus adversorum illas tetigit terras, licet oram Siciliensem a Lilybaeo protentam ad Pachynum multitudo multitude servabat armata, si patuisset facultas, ocius transitura.His pro rerum ratione, ut sibi prodesse existimabat Constantius, aliisque minutis et levioribus ordinatis, ducum nuntiis docebatur et litteris, Persarum copias in unum coactas, rege turgido praeeunte, iam prope margines tendere Tigridis, incertum quonam erumpere cogitantes.Quibus percitus, ut propius agens, futuros possit antevenire conatus, quam primum hibernis egressus, accito undique equitatu, peditumque robore, quo fidebat, per Capersanam Euphrate navali ponte transcurso Edessam petit, uberem commeatibus et munitam, ibi parumper operiens, dum exploratores aut perfugae motum castrorum hostilium indicarent.Discedens inter haec Iulianus a Rauracis, peractis quae docuimus dudum, Sallustium praefectum praefectur promotum remisit in Gallias, Germaniano iusso vicem tueri Nebridii, itidemque Nevittae magisterium commisit armorum, Gumoarium Gomoarium proditorem antiquum timens, quem cum Scutarios ageret, latenter prodidisse Veteranionem suum principem audiebat; et Iovio quaesturam, cuius in actibus Magnenti meminimus, et Mamertino largitiones curandas, et Dagalaifum praefecit domesticis, aliosque plures ex arbitrio suo militibus regendis apposuit, quorum merita norat et fidem.Profecturus itaque per Marcianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis, inter subita vehementer incertus, id verebatur, ne contemptus ut comitantibus paucis, multitudinem offenderet repugnantem.Quod ne fieret consilio sollerti praevidit, et agminibus distributis, per itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iovino misit et Iovio, alios per mediterranea Raetiarum magistro equitum Nevittae commissos, quo diffusi per varia, opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta complerent. Id enim et Alexander Magnus, et deinde alii plures, negotio ita poscente, periti fecere ductores.Mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro, tutius graderentur, stationesque nocturnas agerent et vigilias, ne improviso hostium invaderentur excursu.Quibus ita (ut videbatur) apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe barbaricos, contextis successibus fidens, porrectius rrectius ire pergebat.Cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis, quos opportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens, quod toleranter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet, panem responderat solum: sperare enim aiebat, prope rivum se cenaturum.Fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium numeroso exercitu, et successibus tumidum variis, adventare.Quo rumore perculsus, praefectus praetorio Taurus, ut hostem vitans externum, mature discessit, vectusque mutatione celeri publici cursus, transitis Alpibus Iuliis, eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.Levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propinquis acciri celeritatis ratio permittebat, venture resistere resistcre cogitabat.Sed ille ut fax vel incensus malleolus, volucriter ad destinata festinans, cum venisset Bononeam, a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna ideoque obscurante noctis maximam partem, e navi exsiluit improvisus, statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum vocandum, trahendumque si resistere niteretur.Qui tum etiam quiescens, cum strepitu excitatus turbulento vidisset ignotorum hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio, et imperatorii nominis metu praestrictus, praeceptis paruit invitissimus, secutusque alienum arbitrium, magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque impositus repentino, principi ut captivus offertur ignobilis, oppressam terrore vix colligens mentem.Verum cum primitus visus, adorandae purpurae datam sibi copiam advertisset, recreatus tandem suique securus, Incaute inquit imperator et temere cum paucis alienis partibus te commisisti. Cui amarum Iulianus subridens, Haec verba prudentia serva inquit Constantio. Maiestatis enim insigne non ut consiliario tibi, sed ut desinas pavere porrexi.