Ideoque Iovinum magistrum equitum venientem per Alpes, Noricosque ingressum, ad id quod exarserat, quoquo modo corrigendum, redire citius imperavit. Et nequid deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum transeuntes, pro viribus laturos auxilium.Hisque dispositis, ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius fore id obsidium quam verendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato, ire monuit exinde Iovinum, alia quae potiores flagitabant necessitates, acturum.Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum, conveniens visum est ad deditionem allicere defensores, minacium blandorumque varietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis, in immensum obstinatione gliscente, ex colloquio re infecta disceditur.Et quia nihil praeter pugnam exspectabatur, curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinarum, partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius, elatis clamoribus ferebantur.Pluteos igitur prae se ferentes oppugnatores, cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, aptas plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum collisi, pars confixi stridentibus iaculis, retroque gradientes, averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos.Hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, assumpta fiducia meliorum, parvi ducebant restantia, mentibusque fundatis et compositis per opportuna tormentis, indefesso labore, vigilias et cetera subsidia securitatis implebant.Contra munitores licet pavore discriminum anxii, pudore tamen ne secordes viderentur et segnes, ubi parum vis procedebat, Marte aperto temptata, ad instrumenta obsidionalium artium transtulerunt. Et quia nec arietibus admovendis, nec ad intemptandas machinas vel ut possint forari cuniculi, inveniebatur locus usquam habilis, disparatione brevi civitatem Natisone Natesione amni praeterlabente, commentum excogitatum est cum veteribus admirandum.Constructas veloci studio ligneas turres, propugnaculis hostium celsiores, imposuere trigeminis navibus, valide sibi conexis, quibus insistentes armati, uno parique ardore prohibitores probibitores dispellere, collatis ex propinquo viribus, nitebantur: subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante compaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante, aedificii parte convulsa, aditus in penetralia oppidi reserarent.Verum summa coepti prudentis aliorsum evasit. Cum enim adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur. Quae quoniam, incendio celeri, ponderibusque trepide superstantium inclinatae, prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant, eminus confixi tormentis.Inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum, obtriti sunt saxis immanibus, praeter paucos quos morte scilicet per impedita suffugia, velocitas exemerat pedum. Ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum ex more, ambo digressi, diei residuum animis egere disparibus.Munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. Properabatur tamen nihilo minus, et quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit tribute, per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium, incitamento tubarum.Et quidam elatis super capita scutis (ut pugnaturi levius), alii vehentes umeris ut antea scalas, ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant. Alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro ignibus petebantur, vel elisi saxis muralibus oppetebant. Quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum assultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute, aut saucii discedebant. Recursus enim ad moenia tutior, vallumque antemuranum caespitibus fultum, insidiantes ab omni discrimine defendebant.Et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent antistabant , quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles, diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat, diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam irrumpere civitatem.