Circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis, legatos ad eum mittere statuit, gesta docturos, eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps, monens apertius et demonstrans.Quamquam eum haec dudum comperisse opinabatur, relatu Decentii olim reversi, et cubiculariorum recens de Galliis praegressorum, qui ad Caesarem aliqua portavere sollemnia. Et quamquam nova referret, non repugnanter tamen nec arrogantibus verbis quicquam scripsit, ne videretur subito redundasse tumore. Erat autem litterarum sensus huius modi:Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto (quoad fuit) unum semper atque idem sentiens conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter.Iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus, currentium ex voto prosperitatum, nuntiis crebris (ut apparitor fidus), tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis assignans, cum documentis assiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis, in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.Sed bona tua venia dixerim, siquid novatum est nunc (ut existimas): in multis bellis et asperis, aetatem sine fructu conterens miles, olim deliberatum implevit, fremens, secundique impatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur.Cuius iracundiae nec dignitatum augmenta, nec annuum merentis stipendium, id quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas venire iussi homines assueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus, egentes trahebantur et nudi. Unde solito saevius efferati nocte in unum collecti, palatium obsidere, Augustum Iulianum vocibus magnis appellantes et crebris.Cohorrui (fateor) et secessi, amendatusque dum potui, salutem occultatione quaeritabam et latebris. Cumque nullae darentur indutiae, libero pectoris muro (ut ita dixerim) saeptus, progressus ante conspectum omnium steti, molliri posse tumultum auctoritate ratus vel sermonibus blandis.Sed exarsere mirum in modum, eo usque provecti, ut quoniam precibus vincere pertinaciam conabar, instanter mortem contiguis assultibus intentarent. Victus denique mecumque ipse contemplans, quod alter confosso me forsitan libens declarabitur princeps, assensus sum, vim lenire posse ratus armatam.Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida. Nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad compendia sua excitare secessiones principum assuetos; sed adulatione vitiorum altrice depulsa, excellentissiman virtutum omnium adverte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans, haec statui Romano prodesse, nobiscum, qui caritate sanguinis et fortunae superioris culmine sociamur.Ignosce enim: quae quake cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia probari et recta, avide tua praecepta deinde quoque suscepturus.Quae necesse sit fieri in compendium redigam breue. Equos praebebo currules Hispanos, et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis, qui ad nostra desciscunt. Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo, verum cupido quoque facturum.Praefectos praetorio, aequitate et meritis notos, tua nobis dabit clementia, residuos ordinarios ordinaries iudices, militiaeque moderatores, promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum, itidemque stipatores. Stultum est enim cum ante caveri possit ne fiat, eos ad latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates.Hoc sane sine ulla dubitatione firmaverim: tirones ad peregrina et longinqua Galli transmittere, diuturna perturbatione, casibusque vexati gravissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuventute, ut affliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant impendentium.Nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi, et (si dici quod verum est pateris), haec provinciae malis iactatae continuis, externis indigeant adiumentis et fortibus.Haec hortando (ut aestimo) salutariter scripsi, poscens et rogans. Scio enim scio nequid sublatius dicam, quam imperio congruens congrait , quas rerum acerbitates, iam conclamatas et perditas, concordia vicissim sibi cedentium principum, meliorem revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum, moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi reperire repperire quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendare.