Nunc veniamus ad lunam. Apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata, solique contraria, ab eius orbe centum octoginta partibus (id est signo septimo) disparatur. Et quamquam hoc per omne plenilunium semper eveniat, non semper deficit tamen.Sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata, et a caelo totius pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci, obiectu metae noctis in conum desinentis angustum, latet parumper umbrata, tumque nigrantibus involvitur globis, si sol ut sphaerae inferioris curvamine circumfusus, mole obsistente terrena, radiis eam suis illustrare non possit, quam numquam habere proprium lumen, opiniones variae collegerunt.Et cum ad idem signum aequis partibus soli concurrent, obscuratur (ut dictum est) penitus hebetato candore, Graece dicitur.Nasci autem putatur et tunc lunae cum parva declinatione velut e perpendiculo, superiectum gerit solem. Exortus vero eius adhuc gracilescens, primitus mortalitati videtur, cum ad secundum relicto sole migraverit signum. Progressa itaque porrectius, iamque abunde nitens cornutae habitu est appellata. Cum autem sole longo coeperit interstitio summoveri, et ad quartum pervenerit signum, radiis eius ad se conversis, maius concipit lumen, et fit Graeco sermone quae forma semiorbem ostendit.Procedens deinde iam disiunctissime, quintoque signo arrepto, figuram monstrat amphicyrti, utrimque prominentibus gibbis. E regione vero cum normaliter steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in eodem tum etiam agens, paululumque progressa, minuitur, quem habitum vocamus et usque easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere visam usquam lunam.Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore, versari praediximus, sciendum est siderea corpora quantum quantumi ad universitatem pertinet) nec occidere nec oriri, sed ita videri nostris obtutibus, constitutis in terra, spiritus cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini instar exigui subditum puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum ordo est sempiternus, aliquotiens humana visione languente, discedere suis sedibus arbitrari. Verum ad instituta iam revertamur.Properantem Constantium Orienti ferre suppetias, turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas, post Alamanniae quaedam regna prostrata, receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos tributarios tributaries ipse fecit et vectigales.Ob haec et similia percitus, metuensque ne augerentur in maius, stimulante (ut ferebatur) praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit, auxiliares milites exinde protinus abstracturum, Aerulos et Batavos, cumque Petulantibus Celtas, et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos accelerare, ut adesse possint armis primo vere movendis in Parthos.Et super auxiliariis quidem et trecentenis, cogendis ocius proficisci, Lupicinus conventus est solus, transisse ad Britannias nondum compertus, de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum, et ipse perducere Sintula iubetur, Caesaris stabuli tunc tune tribunus.Conticuit hisque acquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens. Illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis, sub hoc venerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse affirmans, ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus assueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur. Sed loquebatur in cassum.Tribunus enim parvi querellas Caesaris ducens, Augusti iussis obtemperabat, et lecta expeditiore manu vigore, corporumque levitate praestanti, cum eisdem profectus est, spe potiorum erectis.Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.Perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.