Laudato firmatoque concordi omnium voluntate consilio, conversisque universis ad ea quae erant citius congerenda, commeatus milites arma ceteraque instrumenta, quae poscebat procinctus adventans, perpetua hieme parabantur.Nos interea paulisper cis Taurum morati, ex imperio ad partes Italiae festinantes, prope flumen venimus Hebrum, ex Odrysarum montibus decurrentem, ibique principis scripta suscepimus, iubentia omni causatione posthabita, reverti Mesopotamiam, sine apparitione ulla expeditionem curaturi periculosam, ad alium omni potestate translata.Quod ideo per molestos formatores imperil struebatur, ut si Persae frustra habiti redissent ad sua, ducis novi virtuti facinus adsignaretur egregium; si fortuna sequior ingruisset, Ursicinus reus proditae rei publicae deferretur.Agitatis itaque rationibus, diu cunctati reversique, fastidii plenum Sabinianum invenimus, hominem mediocris staturae, et parvi angustique animi, vix sine turpi metu sufficientem ad levem convivii, nedum proelii strepitum, perferendum.Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere, constanti asseveratione perfugis concinentibus, affirmabant, oscitante homunculo, Nisibin propere venimus, utilia paraturi, ne dissimulantes obsidium, Persae civitati supervenirent incautae.Dumque intra muros maturanda perurgerentur, fumus micantesque ignes assidue a Tigride per Castra Maurorum et Sisara et collimitia reliqua, ad usque civitatem continui perlucebant, solito crebriores, erupisse hostium vastatorias manus superato flumine permonstrantes.Qua causa ne occuparentur itinera, celeri cursu praegressi, cum ad secundum lapidem venissemus, liberalis formae puerum torquatum, (ut coniectabamus) octennem, in aggeris medio vidimus heiulantem, ingenui cuiusdam filium (ut aiebat); quem mater dum imminentium hostium terrore percita fugeret, impeditior trepidando reliquerat solum. Hunc dum imperatu ducis miseratione commoti, impositum equo, prae me ferens ad civitatem reduco, circumvallato murorum ambitu praedatores latius vagabantur.Et quia me obsidionales aerumnae terrebant, intra semiclausam posticam exposito puero, nostrorum agmen agilitate volucri repetebam exanimis, nec multum afuit quin caperer.Nam cum Abdigildum quendam tribunum, fugientem cum calone ala sequeretur hostilis, lapsoque per fugam domino servum deprehensum, cum ego rapido ictu transirem, interrogassent, quisnam provectus sit iudex, audissentque Ursicinum paulo ante urbem ingressum, montem Izalam petere; occiso indice in unum quaesiti complures nos irrequietis cursibus sectabantur.Quos cum iumenti agilitate praegressus, apud Amudin munimentum infirmum, dispersis per pabulum equis, recubantes nostros securius invenissem, porrecto extentius brachio, et summitatibus sagi contortis elatius, adesse hostes signo solito demonstrabam, eisdemque iunctus impetu communi ferebar, equo iam fatiscente.Terrebat autem nos plenilunium noctis, et planities supina camporum, nulla (si occupasset artior casus,) latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores nec frutecta nec quicquam praeter herbas humiles visebatur.Excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade, et circumligata ne rueret, iumentum solum quod eam vehebat solutum, sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus, ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti, Persae credentes, eum tenerent potissimum cursum; quod ni fuisset praevisum, circumventi et capti, sub dicionem venissemus hostilem.Hoc extracti periculo, cum ad nemorosum quendam locum vineis arbustisque pomiferis consitum, Meiacarire nomine venissemus, cui fontes dedere vocabulum gelidi, dilapsis accolis omnibus, solum in remoto secessu latentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timore, ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integram fidem, docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma, vindictam quondam commissi facinoris timens, ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata, sortita coniuge liberisque susceptis, speculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios reportasse. At nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverant praedatorum, ad eos redire quae didicerat perlaturum. Post haec, adiectis quae agi in parte diversa norat, occiditur.Proinde curarum crescente sollicitudine, inde passibus citis Amidam pro temporis copia venimus, civitatem postea secutis cladibus inclutam. Quo reversis exploratoribus nostris, in vaginae internis notarum figuris membranam repperimus scriptam, a Procopio ad nos perferri mandatam, quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi, haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis, sensuque intellecto scriptorum, excitaretur materia funestissima.