Verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati, et asscito Lupicino in consilium, Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expedites, quid agi quove iri deberet penitus ignorantes.Et collecti nocte provecta, impositique omnes quos lusoriae naves quadraginta quae tune aderant solae, ceperunt, decurrere iubentur per flumen, adeo taciti, ut etiam remi suspenderentur, ne barbaros sonitus excitaret undarum, atque mentis agilitate et corporum, dum hostes nostrorum ignes observant, adversas perrumpere milites ripas.Dum haec celerantur, Hortarius rex nobis antea foederatus, non novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad convivium corrogatos retinuit, epulis ad usque vigiliam tertiam gentili more extentis; quos discedentes inde casu nostri ex improviso adorti, nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt, tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos; lixas vero vel servos, qui eos pedibus sequebantur, (nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas) occiderunt.Cognito denique transitu Romanorum, qui tune perque expeditiones praeteritas, ibi levamen sumere laborum opinabantur, ubi hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes; et indomito furore sedato, necessitudines opesque suas transferre longius festinabant. Statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato, sollicitarum gentium opinione praeventa, visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta.Ubi vero terras infestorum etiam tum tetigit regum, urens omnia rapiensque, per medium rebellium solum grassabatur intrepidus. Postque saepimenta fragilium penatium inflammata, et obtruncatam hominum multitudinem, visosque cadentes multos aliosque supplicantes, cum ventum fuisset ad regionem (cui Capillacii vel Palas nomen est) ubi terminales lapides Alamannorum et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sant posita, ea propter ut Macrianus et Hariobaudus, germani fratres et reges, susciperentur impavidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes, venerant pacem anxiis animis precaturi.Post quos statim rex quoque Vadomarius venit, cuius erat domicilium contra Rauracos, scriptisque Constantii principis, quibus commendatus est artius, allegatis, leniter susceptus est (ut decebat), olim ab Augusto in clientelam rei Romanae susceptus.Et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa, stupebat armorum viriumque varium decus, visa tune primitus, proque suis orabat. Vadomarius vero nostris coalitus (utpote vicinus limiti) mirabatur quidem apparatum ambitiosi procinctus, sed vidisse se talia saepe ab adulescentia meminerat prima.Libratis denique diu consiliis, concordi assensione cunctorum, Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto, et legationis nomine precator venerat, pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne (ut sunt fluxioris fidei barbari) post abitum recreati nostrorum, parum acquiescerent per alios impetratis.Sed cum ipsi quoque missis legatis, post messes incensas et habitacula, captosque plures et interfectos, ita supplicarent tamquam ipsi haec deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. Inter quas id festinatum est maxime, ut captives restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo novarum exoritur rerum, a primordiis levibus ad luctus et lamenta progressus. In domo Barbationis, pedestris militiae tunc rectoris, examen apes fecere perspicuum. Superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti, discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post compositas sedes, opesque congestas, fumo pelluntur, et turbulento sonitu cymbalorum.Huic uxor erat Assyria nomine, nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto, et multiplici metu suspenso, ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla asscita notarum perita, quam e patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive, velut flens obtestans ne post obitum Constanti propinquantem, in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tune reginae, decore corporis inter multas feminas excellentis.Quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis, ancilla, quae domina dictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu, exemplum ferens ad Arbetionem noctis prima quiete confugit, avideque suscepta, chartulam prodidit.