“Rex regum Sapor, particeps siderum, frater Solis et Lunae, Constantio Caesari fratri meo salutem plurimam dico. Gaudeo tandemque mihi placet, ad optimam viam te revertisse, et incorruptum aequitatis agnovisse suffragium, rebus ipsis expertum pertinax alieni cupiditas quas aliquotiens ediderit strages.Quia igitur veritatis ratio soluta esse debet et libera, et celsiores fortunas idem loqui decet atque sentire, propositum meum in pauca conferam reminiscens, haec quae dicturus sum me saepius replicasse.Ad usque Strymona flumen et Macedonicos fines tenuisse maiores imperium meos, antiquitates antiqnitates quoque vestrae testantur; haec me convenit flagitare (ne sit arrogans quod affirmo) splendore virtutumque insignium serie, vetustis regibus antistantem. Sed ubique mihi cordi est recta ratio, cui coalitus ab adulescentia prima, nihil umquam paenitendum admisi.Ideoque Armeniam recuperare cum Mesopotamia debeo, avo meo composita fraude praereptam. Illud apud nos numquam in acceptum feretur, quod asseritis vos exsultantes, nullo discrimine virtutis ac doli, prosperos omnes laudari debere bellorum eventus.Postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam, semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris, hocque bestias factitare: quae cum advertant cur maximo opere capiantur, illud propria sponte amittunt, ut vivere deinde possint impavidae.Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante, venire, quoad ratio siverit, festinabo.”His litteris diu libratis, recto pectore (quod dicitur) considerateque responsum est, hoc modo:Victor terra marique Constantius, semper Augustus, fratri meo Sapori regi salutem plurimam dico. Sospitati quidem tuae gratulor ut futurus (si velis,) amicus, cupiditatem vero semper indeflexam fusiusque vagantem, vehementer insimulo.Mesopotamiam poscis ut tuam, perindeque Armeniam, et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infindendum est potius quam ulla consensione firmandum. Accipe igitur veritatem, non obtectam praestigiis, sed perspicuam, nullisque minis inanibus perterrendam.Praefectus praetorio meus, opinatus aggredi negotium publicae utilitati conducens, cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit super pace. Non refutamus hanc nec repellimus: adsit modo cum decore et honestate, nihil pudori nostro praereptura vel maiestati.Est enim absonum et insipiens nunc cum gestarum rerum ordines (placatae sint aurae invidiae!) nobis multipliciter illuxerunt, cum deletis tyrannis, totus orbis Romanus nobis obtemperat, ea prodere, quae contrusi in orientales angustias, diu servavimus inlibata.Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam.Hanc legationem nullo impetrato remissam,— nec enim effrenatae regis cupiditati responderi amplius quicquam potuit—post paucissimos dies secutus est Prosper comes et Spectatus tribunus, et notarius itemque Eustathius, Musoniano suggerente philosophus, ut opifex suadendi; imperatoris scripta perferentes et munera, enisuri apparatum interim Saporis arte quadam suspendere, ne supra humanum modum provinciae munirentur arctoae.Inter quae ita ambigua, Iuthungi Alamannorum pars Italicis conterminans tractibus, obliti pacis et foederum, quae adepti sunt obsecrando, Raetias turbulente vastabant, adeo ut etiam oppidorum temptarent obsidia praeter solitum.Ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio, in locum Silvani peditum promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erecta, prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa, lares suos non sine lacrimis reviseret et lamentis.Huic pugnae Nevitta, postea consul, equestris praepositus turmae, et adfuisse et fortiter fecisse firmatur.Eisdem diebus terrae motus horrendi, per Macedoniam Asiamque et Pontum, assiduis pulsibus oppida multa concusserunt et montes. Inter monumenta tamen multiformium aerumnarum, eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.