Quadruplex igitur praemium, quod unus procinctus absolvit, nos quaesivimus et res publica, primo ultione parta de grassatoribus noxiis, deinde quod vobis abunde sufficient ex hostibus capta. His enim virtutem oportet esse contentam, quae sudore quaesivit et dexteris.Nobis amplae facultates opumque sunt magni thesauri, si integra omnium patrimonia nostri labores et fortitudo servarint. Hoc enim boni principis menti, hoc successibus congruit prosperis.Postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundo Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes, mihi (ne sit arrogans dicere,) merito tribuistis. Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucris, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens, deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta. Et reductus imperator ad regiam, otioque bidui recreatus, Sirmium cum pompa triumphali regressus est, et militares numeri destinatas remearunt ad sedes.Hisce eisdem diebus, Prosper et Spectatus atque Eustathius, legati ad Persas (ut supra docuimus) missi, Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem, et mandatorum principis memores, nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur.Diu igitur ibi morati, cum obstinatissimum regem, nisi harum regionum dominio sibi adiudicato, obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio redierunt infecto.Post quod id ipsum condicionum robore pari impetraturi, Lucillianus missus est comes, et Procopius tunc notarius, qui postea nodo quodam violentae necessitatis adstrictus, ad res consurrexerat novas.