Quae perpessi Limigantes territique subactorum exemplis et subitum prostratorum, diu haesitabant ambiguis mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta non levia. Vicit tamen ad ultimum coetu seniorum urgente, dedendi sese consilium. Variaeque palmae victoriarum accessit eorum quoque supplicatio, qui armis libertatem invaserant, et reliqui eorum cum precibus, ut superatos et imbelles dominos aspernati, fortioribus visis inclinavere cervices.Accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo, ad castra Romana convolavit eorum pars maior, diffusa per spatia ampla camporum, cum parentibus et natis atque coniugibus, opumque vilitate, quam eis celeritatis coleritatis ratio furari permisit.Et qui animas amittere potius, quam cogi solum vertere putabantur, dum licentem amentiam libertatem existimarent, parere imperiis, et sedes alias suscipere sunt assensi, tranquillas et fidas, ut nec bellis vexari, nec mutari seditionibus possint. Eisdemque ex sententia (ut credebatur,) acceptis, quievere paulisper, post feritate nativa in exitiale scelus erecti, ut congruo docebitur textu.Hoc rerum prospero currente successu, tutela Illyrico competens gemina est ratione firmata, cuius negotii duplicem magnitudinem imperator aggressus utramque perfecit. Infidis attritis stratisque, exsules populos (licet mobilitate suppares ) acturos tamen paulo verecundius, tandem reductos in avitis sedibus collocavit. Eisdemque ad gratiae cumulum, non ignobilem quempiam regem, sed quem ipsi antea sibi praefecere regalem, imposuit, bonis animi corporisque praestantem.Tali textu recte factorum, Constantius iam metuente sublimior, militarique consensu, secundo Sarmaticus appellatus, ex vocabulo subactorum, iamque discessurus, convocatis cohortibus, et centuriis, et manipulis omnibus, tribunal tribunall insistens, signisque ambitus et aquilis, et agmine multiplicium potestatum, his exercitum allocutus est, ore omnium favorabilis, (ut solebat).Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum, omni iucunditate viris fortibus gratior, ea ad modum verecundiae replicare, quae divinitus delata sorte vincendi, et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores. Quid enim tam pulchrum tamque posteritatis memoriae iusta ratione mandandum, quam ut miles strenue factis, ductor prudenter consultis exultet?Persultabat Illyricum furor hostilis, absentiam nostram inanitate tumenti despiciens, dum Italos tueremur et Gallos, variisque discursibus vastabat extima limitum, nunc cavatis roboribus, aliquotiens peragrans pedibus flumina, non congressibus nec armis fretus aut viribus, sed latrociniis assuetus occultis, astu et ludificandi varietate, iam inde ab instituta gente nostris quoque maioribus formidatus; quae longius disparati, qua ferri poterant tulimus, saeviores iacturas efficacia ducum vitari posse sperantes.Ubi vero per licentiam scandens in maius, ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis, tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga, venimus in Pannonias, si placuerit numini sempiterno, labentia firmaturi; cunctisque paratis (ut nostis,) vere adulto egressi, arripuimus negotiorum maximas moles: primum ne struendo textis compagibus ponti, telorum officeret multitudo multitude , quo opera levi perfecto, visis terris hostilibus et calcatis, obstinatis ad mortem animis conatos resistere Sarmatas, absque nostrorum dispendio stravimus, parique petulantia ruentes in agmina nobilium legionum, Quados Sarmatis adiumenta ferentes attrivimus. Qui post aerumnosa dispendia, inter discursus et repugnandi minaces anhelitus, quid nostra valeat virtus experti, manus ad dimicandum aptatas, armorum abiecto munimine, pone terga vinxerunt, restareque solam salutem contemplantes in precibus, affusi sunt vestigiis Augusti clementis, cuius proelia saepe compererant exitus habuisse felices.His sequestratis Limigantes quoque fortitudine superavimus pari, interfectisque pluribus, alios periculi declinatio adegit suffugia petere latebrarum palustrium.Hisque secundo finitis eventu, lenitatis tempus aderat tempestivae. Limigantes ad loca migrare compulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius et pepercimus plurimis, et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem, quod eisdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.