Haec eo fingente licentius, Eutherius (ut postulavit) inductus, iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet, velari veritatem mendaciis. Magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto, industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse, apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore, obligata cervice sua spondebat.Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere, forsitan non credenda, ea re quod si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone, dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. Sed inter vepres rosae nascuntur, et inter feras non nullae mitescunt, itaque carptim eius praecipua, quae sunt comperta, monstrabo.Natus in Armenia sanguine libero, captusque a finitimis hostibus, etiam tum parvulus abstractis geminis Romanis mercatoribus venundatus, ad palatium Constantini deducitur; ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi, sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa, acumine nimio praestans, immensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto iamque maturum audiret, honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.Is praepositus cubiculi etiam Iulianum aliquotiens corrigebat, Asiaticis coalitum moribus, ideoque levem. Denique digressus ad otium, asscitusque postea in palatium, semper sobrius et in primis consistens, ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur, ut ceteri.Unde factum est ut subinde Romam secedens, ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam, colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus.Cui spadonum veterum hunc comparare debeam, antiquitates replicando complures invenire non potui. Fuerunt enim apud veteres (licet oppido pauci) fideles et frugi, sed ob quaedam vitia maculosi. Inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contemptior fuit, aut propensior ad laedendum, vel regentibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior; ex omni latere autem ita paratum, neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus.Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.Ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus, fugiensque ad regna Colchorum, adultam filiam nomine Drypetinam, vexatam asperitate morborum, in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit. Nunc redeam unde diverti.Superato ut dixi Marcello, reversoque Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae, multa et nefanda perpetrabantur.Nam si super occentu soricis vel occursu mustelae, vel similis signi gratia consuluisset quisquam peritum, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem, quod medicinae quoque admittit auctoritas, reus unde non poterat opinari delatus, raptusque in iudicium, poenaliter interibat.Per id tempus fere servum quendam, nomine Danum, terrore tenus uxor rerum levium incusarat: hanc incertum unde notam Rufinus subsedit, —quo indicante quaedam cognita per Gaudentium, agentem in rebus, consularem Pannoniae tunc Africanum, cum convivis rettulimus interfectum—apparitionis praefecturae praetorianae tum etiam princeps ob devotionem.Is (ut loquebatur iactantius) versabilem feminam, post nefandum concubitum, in periculosam fraudem illexit; suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem, et fingere quod velamen purpureum, a Diocletiani sepulcro furatus, quibusdam consciis occultabat.Hisque ad multorum exitium ita formatis, ipse spe potiorum ad imperatoris pervolat castra, excitaturus calumnias consuetas. Reque comperta, iubetur Mavortius, tunc praefectus praetorio, vir sublimis constantiae, crimen acri inquisitione spectare, iuncto ad audiendi societatem Ursulo (largitionum comite) severitatis itidem non improbandae.