Cui prope adstans regalis Ormisda, cuius e Perside discessum supra monstravimus, respondit astu gentili: Ante inquit imperator, stabulum tale condi iubeto, si vales; equus quem fabricare disponis, ita late succedat, ut iste quem videmus. Is ipse interrogatus quid de Roma sentiret, id tantum sibi placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque homines mori.Multis igitur cum stupore visis horrendo, imperator de fama querebatur, ut invalida vel maligna, quod augens omnia semper in maius, erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit, deliberansque diu quid ibi ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco competenti monstrabo.Inter haec Helenae sorori Constanti, Iuliani coniugi Caesaris, Romam affectionis specie ductae, regina tunc insidiabatur Eusebia, ipsa quoad vixerat sterilis, quaesitumque venenum bibere per fraudem illexit, ut quotienscumque concepisset, immaturum abiceret partum.Nam et pridem in Galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod obstetrix corrupta mercede, mox natum, praesecto plus quam convenerat umbilico, necavit; tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi viri soboles appareret.Cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator, ut otio puriore frueretur et voluptate, assiduis nuntiis terrebatur et certis, indicantibus Suebos Raetias incursare, Quadosque Valeriam, et Sarmatas, latrocinandi peritissimum genus, superiorem Moesiam et secundam populari Pannoniam; quibus percitus tricensimo postquam ingressus est die, quartum kal. lunias ab urbe profectus, per Tridentum iter in Illyricum festinavit.Unde misso in locum Marcelli Severo, bellorum usu et maturitate firmato, Ursicinum ad se venire praecepit. Et ille litteris gratanter acceptis, Sirmium venit, comitantibus sociis, libratisque diu super pace consiliis, quam fundari posse cum Persis Musonianus rettulerat, in orientem cum magisterii remittitur potestate, provectis e consortio nostro ad regendos milites natu maioribus, adulescentes eum sequi iubemur, quicquid pro re publica mandaverit impleturi.At Caesar exacta apud Senonas hieme turbulenta, Augusto novies seque iterum consule, Germanicis undique circumfrementibus minis, secundis ominibus motus, Remos properavit alacrior, magisque laetus quod exercitum regebat Severus, nec discors nec arrogans, sed longa militiae frugalitate compertus, et eum recta praeeuntem secutus, ut ductorem morigerus miles.Parte alia Barbatio, post Silvani interitum promotus ad peditum magisterium, ex Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum Rauracos venit.Cogitatum est enim, solliciteque praestructum, ut saevientes ultra solitum Alamanni vagantesque fusius, multitudine geminata nostrorum, forcipis specie, trusi in angustias caederentur.Dum haec tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiva furta sollertes, inter utriusque exercitus castra occulte transgressi, invasere Lugdunum incautam, eamque populatam vi subita concremassent, ni clausis aditibus repercussi, quicquid extra oppidum potuit inveniri vastassent.Qua clade cognita, agili studio Caesar missis cuneis tribus equitum expeditorum et fortium, tria observavit itinera, sciens per ea erupturos procul dubio grassatores; nec conatus ei insidianti irritus fuit.Cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis, receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per vallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus, et Valentinianus postea imperator, cum equestribus turmis quas regebant, ad exsequendum id ordinati, a Cella tribuno scutariorum, qui Barbationi sociatus venerat ad procinctum, iter observare sunt vetiti, unde redituros didicere Germanos.Quo non contentus, magister peditum ignavus et gloriarum Iuliani pervicax obtrectator, sciens se id contra utilitatem Romanae rei iussisse—hoc enim cum argueretur, Cella confessus est—relatione fefellit Constantium, finxitque hos eosdem tribunos, ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem venisse negotii publici; qua causa abrogata potestate ad lares rediere privati.Eisdem diebus, exercituum adventu perterriti barbari, qui domicilia fixere cis Rhenum, partim difficiles vias et suapte natura clivosas, concaedibus clausere sollerter, arboribus immensi roboris caesis; alii occupatis insulis sparsis crebro per flumen Rhenum, ferum ululantes et lugubre, conviciis Romanos incessebant et Caesarem; qui graviore motu animi percitus, ad corripiendos aliquos septem a Barbatione petierat naves, ex his quas velut transiturus amnem ad compaginandos paraverat pontes; qui, nequid per eum impetraretur, omnes incendit.