Hunc fascem ad arbitrium figmenti compositum, vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avide scrutari haec et similia consueto, secrete obtulit soli, ingressus intimum conclave in tempore, deinde sperans accepturum se a principe praemium, ut pervigilem salutis eius custodem et cautum, lectaque consistorio astu callido consarcinata materia, tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.Confestimque iniquitate rei percitus Malarichus, gentilium rector, collegis adhibitis strepebat immaniter, circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum, aggredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt; vel contra se paria promittente, Mallobaudem orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus est impleturum.Testabatur enim id se procul dubio scire, quod siqui mitteretur externus, suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente timidior, composita forte turbabit.Et quamquam utilia moneret et necessaria, ventis tamen loquebatur incassum. Namque Arbetione auctore, Apodemius ad eum vocandum cum litteris mittitur, inimicus bonorum omnium diuturnus et gravis. Qui incidentia parvi ducens cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito, remansit adscitoque rationali, quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos hostili tumore vexabat.Inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur, et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, compositas litteras his concinentes quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis, nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.Qui cum haec legisset, haerens et ambigens diu quidnam id esset—nec enim meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras acceperat collocutos—epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad Malarichum remisit, obsecrans ut doceret aperte quae vellet, non ita perplexe; nec enim intellexisse firmabat, ut subagrestem et simplicem, quid significatum esset obscurius.Haec Malarichus subito nanctus, etiam tunc tune squalens et maestus, suamque et popularis Silvani vicem graviter ingemiscens, adhibitis Francis, quorum ea tempestate in palatio multitudo multitude florebat, erectius iam loquebatur; tumultuando patefactis insidiis reserataque iam fallacia, per quam ex confesso salus eorum appetebatur.Hisque cognitis statuit imperator, dispicientibus consistorianis et militaribus universis, in negotium perspicaciter inquiri. Cumque iudices resedissent, Florentius Nigriniani filius agens tune pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta, apicumque pristinorum quasi quandam umbram repperiens animadvertit (ut factum est) priore textu interpolato longe alia quam dictarat Silvanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta.Proinde fallaciarum nube discussa, imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub quaestione praecepit, sed absolutus est enixa conspiratione multorum. Suspensus autem Eusebius ex comite privatarum, se conscio haec dixerat concitata.Aedesius omnino nescisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens, abiit innoxius, et ita finito negotio, omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio compulit criminosa. Dynamius vero ut praeclaris artibus illustratus, cum correctoris dignitate regere iussus est Tuscos et Umbros.Agens inter haec apud Agrippinam Silvanus, assiduisque suorum comperiens nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum, et sciens animum tenerum versabilis principis, timensque ne trucidaretur absens et inauditus, in difficultate positus maxima, barbaricae se fidei committere cogitabat.Sed Laniogaiso vetante (tunc tribuno) quem dum militaret candidatus solum adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex praesentibus ratus, in consilia agitabatur extrema et sensim cum principiorum verticibus erectius collocutus, eisdemque magnitudine promissae mercedis accensis, cultu purpureo a draconum et vexillorum insignibus ad tempus abstracto, ad culmen imperiale surrexit.