Unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos, longeque progressus, Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem, et emensus spatia flexuosa, Ararim quem Sauconnam appellant, inter Germaniam primam fluentem et Sequanos, suum in nomen assciscit, qui locus exordium est Galliarum. Exindeque non millenis passibus sed leugis itinera metiuntur.Dein Isarae Rhodanus aquis advenis locupletior, vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius assuetas, finitisque intervallis quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur, per patulum sinum quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum. Sit satis de situ locorum. Nunc figuras et mores hominum designabo.Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum, et sublatius insolentes. Nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo se fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admixtis calcibus emittere coeperit pugnos, ut catapultas tortilibus nervis excussas.Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, vir poterit aliquis videri vel femina, licet perquam pauper, ut alibi frustis squalere pannorum.Ad militandum omnis aetas aptissima, et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus, gelu duratis artubus et labore assiduo, multa contempturus et formidanda. Nec eorum aliquando quisquam (ut in Italia) munus Martium pertimescens, pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.Vini avidum genus, affectans ad vini similitudinem multiplices potus, et inter eos humiles quidam, obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius: Gallos post haec dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur.Hae regiones, praecipueque confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum, primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae. Cui negotii plenus effectus, asperiore Allobrogum gente devicta, hoc indidit cognomentum.Nam omnes Gallias (nisi qua paludibus inviae fuere, ut Sallustio docetur auctore) post decennalis belli mutuas clades subegit Caesar dictator, societatique nostrae foederibus iunxit inxit aeternis. Evectus sum longius; sed remeabo tandem ad coepta.Domitiano crudeli morte consumpto, Musonianus eius successor sucessor orientem praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus. Unde sublimius quam sperabatur eluxit.Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et similium, nec interpres inveniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut sufficientem elegit; quem, officio functum perite, Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis, ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis, et mitis et blandus, sed ex qualibet occasione, maximeque ex controversis litibus (quod nefandum est) et in totum lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa, evidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt divites.Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum agente etiam tum in Galliis, militem regens, abiecte ignavus et (ut ait comicus) arte despecta furtorum rapiens propalam.Quis concordantibus, mutuaque commercia vicissim sibi conciliando locupletatis, Persici duces vicini fluminibus, rege in ultimis terrarum suarum terminis occupato, per praedatorios globos nostra vexabant, nunc Armeniam aliquotiens Mesopotamiam confidentius incursantes, Romanis ductoribus ad colligendas oboedientium exuvias occupatis.