Cum autem commodis intervallata temporibus, convivia longa et noxia coeperint apparari, vel distributio sollemnium sportularum, anxia deliberatione tractatur, an exceptis his quibus vicissitudo vicissitude debetur, peregrinum invitari conveniet, et si digesto plene consilio, id placuerit fieri, is adhibetur qui pro domibus excubat aurigarum, aut artem tesserariam profitetur, aut secretiora quaedam se nosse confingit.Homines enim eruditos et sobrios, ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque accedente, quod et nomenclatores, assueti haec et talia venditare, mercede accepta, lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscure.Mensarum enim voragines et varias voluptatum illecebras, ne longius progrediar, praetermitto praeltermitto , illuc transiturus, quod quidam per ampla spatia urbis, subversasque silices, sine periculi metu properantes equos velut publicos, ignitis quod dicitur calcibus agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios globos post terga trahentes, ne Sannione quidem (ut ait comicus) domi relicto. Quos imitatae matronae complures, opertis capitibus et basternis, per latera civitatis cuncta discurrunt.Utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas, post iaculatores ultimasque subsidiales acies (si fors adegerit) iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspense digerentibus atque sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae, velut tessera data castrensi, iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit: huic atratum coquinae iungitur ministerium, dein totum promisce servitium, cum otiosis oticsis plebeis de vicinitate coniunctis; postrema multitudo spadonum a senibus in pueros desinens, obluridi distortaque lineamentorum compage deformes, ut quaqua incesserit quisquam, cernens mutilorum hominum agmina, detestetur memoriam Samiramidis reginae illius veteris, quae teneros mares castravit omnium prima, velut vim iniectans naturae, eandemque ab instituto cursu retorquens, quae inter ipsa oriundi crepundia, per primigenios seminis fontes, tacita quodam modo lege vias propagandae posteritatis ostendit.Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae, nunc ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocabili sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes. Denique pro philosopho cantor, et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur, et bibliothecis sepulcrorum sepulcroram ritu in perpetuum clausis, organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes, tibiaeque et histrionici gestus instrumenta non levia.Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haud ita dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium, impendio paucis, sine respiratione ulla extrusis, tenerentur mimarum adseclae asseculae veri, quique id simularunt ad tempus, et tria milia saltatricum, ne interpellata quidem, cum choris totidemque remanerent magistris.Et licet, quocumque oculos flexeris, feminas affatim multas spectare cirratas, quibus (si nupsissent) per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum, ad usque taedium pedibus pavimenta tergentis, iactari volucriter gyris, dum exprimunt innumera simulacra, quae finxere fabulae fabullae theatrales.Illud autem non dubitatur, quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium Roma, ingenuos advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis multiformibus officiis retentabant.Nunc vero inanes flatus quorundam, vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis Romae.Et quoniam apud eos, ut in capite mundi, morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale, nequi amicum perferentem similia videat, additumque est cautioribus paucis remedium aliud satis validum, ut famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hac aegritudine colligati, non ante recipiant domum, quam lavacro purgaverint corpus. Ita etiam alienis oculis visa metuitur labes.Sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum imminuto, rogati ad nuptias, ubi aurum dextris manibus cavatis offertur, impigre vel usque Spoletium pergunt. Haec nobilium sunt instituta.Ex turba vero imae sortis et paupertinae, in tabernis aliqui pernoctant vinariis, non nulli sub velabris umbraculorum theatralium latent, quae, Campanam imitatus lasciviam, Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus; aut pugnaciter aleis certant, turpi sono fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes; aut quod est studiorum omnium maximum ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis, per minutias aurigarum equorumque praecipua vel delicta scrutantes.