Vita est illis semper in fuga, uxoresque mercennariae conductae ad tempus ex pacto, atque (ut sit species matrimonii,) dotis nomine futura coniunx hastam et tabernaculum offert marito, post statum diem (si id elegerit,) discessura dliscessura , et incredibile est quo ardore apud eos in venerem uterque solvitur sexus.Ita autem quoad vixerint late palantur, ut alibi mulier nubat, in loco pariat alio, liberosque procul educat, nulla copia quiescendi permissa.Victus universis caro fe ina est, lactisque abundans copia qua sustentantur, et herbae multiplices, et siquae alites capi per aucupium possint, et plerosque nos vidimus frumenti usum et vini penitus ignorantes.Hactenus de natione perniciosa. Nunc ad textum propositum revertamur.Dum haec in Oriente aguntur, Arelate hiemem agens Constantius, post theatralis ludos atque circenses ambitioso editos apparatu, diem sextum: idus Octobres, qui imperii imperil eius annum tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans, siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido accipiens et comperto, inter alia excarnificatum Gerontium, Magnentianae comitem partis, exsulari maerore multavit.Utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius angustus et tener, quicquid increpuisset, ad salutis suae dispendium existimans factum aut cogitatum, insontium caedibus fecit victoriam luctuosam.Siquis enim militarium vel honoratorum aut nobilis noblis inter suos, rumore tenus esset insimulatus fovisse foisse partes hostiles, iniecto onere catenarum, in modum beluae trahebatur, et inimico urgente vel nullo, quasi sufficiente hoc solo, quod nominatus esset aut delatus aut postulatus, capite vel multatione bonorum, aut insulari solitudine damnabatur.Accedebant enim eius asperitati, ubi inminuta immiminuta esse amplitudo imperii dicebatur, et iracundiae suspicionumque vanitati, proximorum cruentae crueatae blanditiae, exaggerantium incidentia, et dolere impendio simulantium, si principis petitur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis vocibus exclamabant.Ideoque fertur neminem aliquando ob haec vel similia poenae addictum, oblato de more elogio, revocari iussisse, quod inexorabiles irexorabiles quoque principes factitarunt. Et exitiale hoc vitium, quod in aliis non numquam intepescit, in illo aetatis progressu effervescebat, obstinatum eius propositum accendente adulatorum cohorte.Inter quos Paulus eminebat notarius, ortus in Hispania coluber quidam sub vultu latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax. Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta. Unde admissum est facinus impium impilm , quod Constanti tempus nota inusserat sempiterna.Martinus agens illas provincias pro praefectis, aerumnas innocentium graviter gemens, saepeque obsecrans, ut ab omni culpa immunibus parceretur, cum non impetraret, minabatur se discessurum; ut saltem id metuens, perquisitor malivolus tandem desineret quieti coalitos homines in aperta pericula proiectare.Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc defensantem dfensantem , ad sortem periculorum communium traxit. Et instabat ut eum quoque cum tribunis et aliis pluribus, ad comitatum imperatoris vinctum perduceret; quo percitus ille, exitio urgente abrupto, ferro eundem adoritur Paulum. Et quia languente dextera letaliter ferire non potuit, iam destrictum mucronem in proprium latus impegit. hocque Hoccque deformi genere mortis, excessit e vita iustissimus rector, ausus miserabiles casus levare multorum.Quibus ita sceleste patratis, Paulus cruore perfusus, reversusque ad principis castra, multos coopertos paene catenis adduxit, in squalorem deiectos atque maestitiam, quorum adventu intendebantur eculei, uncosque parabat carnifex et tormenta. Et ex his proscripti sunt plures, actique in exsilium alii, non nullos gladii consumpsere poenales. Nec enim quisquam facile meminit sub Constantio, ubi susurro tenus haec movebantur, quemquam absolutum.Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam, ultra modum delatae dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens, et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus quam nobilem de, uerat institutus. Quo administrante seditiones sunt concitatae graves ob inopiam vini, cuius avidis usibus vulgus intentum, ad motus asperos excitatur et crebros.