Ecce autem ex inproviso improvise index quidam regionum gnarus advenit, et mercede accepta, vadosum locum nocte monstravit, unde superari potuit flumen. Et potuisset aliorsum intentis hostibus exercitus inde transgressus, nullo id opinante, cuncta vastare, ni pauci ex eadem gente, quibus erat honoratioris militis cura commissa, populares suos haec per nuntios docuissent occultos, ut quidam existimabant.Infamabat autem haec suspicio Latinum domesticorum comitem et Agilonem tribunum stabuli atque Scudilonem scutariorum rectorem, qui tunc, ut dextris suis gestantes rem publicam, colebantur colebanyur .At barbari suscepto pro instantium rerum ratione consilio, dirimentibus forte auspicibus, vel congredi prohibente auctoritate sacrorum, mollito rigore, quo fidentius resistebant, optimates misere, delictorum veniam petituros et pacem.Tentis igitur regis utriusque legatis, et negotio tectius diu pensato penato , cum pacem oportere tribui quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re fore sententiarum via concinens approbasset, advocato in contionem exercitu, imperator pro tempore pauca dicturus, tribunali adsistens, circumdatus potestatum coetu celsarum, ad hunc disseruit modum:Nemo (quaeso) miretur, si post exsudatos labores itinerum longos, congestosque adfatim commeatus, fiducia vestri ductante, barbaricos pagos adventans, velut mutato repente consilio, ad placidiora deverti.Pro suo enim loco et animo, quisque vestrum reputans id inveniet verum, quod miles ubique, licet membris vigentibus firmus firmins , se solum vitamque propriam circumspicit et defendit, imperator vero officiorum, dum aequis omnibus consulit, plenus, alienae custos salutis, nihil non ad sui spectare tutelam rationes populorum cognoscit, et remedia cuncta quae status negotiorum admittit, arripere debet alacriter, secunda numinis voluntate delata.Ut in breve igitur conferam et ostendam qua ex causa omnes vos simul adesse volui, commilitones mei fidissimi, accipite aequis auribus quae succinctius explicabo. Veritatis enim absolutio semper est simplex.Arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extimarum diffundit, excellenter accrescens, Alamannorum reges et populi formidantes, per oratores quos videtis, summissis cervicibus, concessionem praeteritorum poscunt et pacem. Quam ut cunctator et cautus, utiliumque monitor, (si vestra voluntas adest) tribui debere censeo multa contemplans. Primo ut Martis ambigua declinentur, dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus, quod pollicentur, tum autem ut incruenti mitigemus ferociae flatus, perniciosos saepe provinciis, postremo id reputantes, quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie, pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius etiam tuba tacente, sub iugum mittitur voluntarius, qui sentit expertus, nec fortitudinem in rebelles nec lenitatem in supplices animos abesse Romanis.In summa tanquam arbitros vos quid suadetis opperior, ut princeps tranquillus, temperanter adhibere modum adlapsa felicitate decernens. Non enim inertiae sed modestiae humanitatique (mihi credite) hoc quod recte consultum est adsignabitur.Mox dicta finierat, multitudo multitude omnis ad quae imperator voluit promptior, laudato consilio, consensit in pacem, ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse; cum autem bella moverentur externa, accidisse plerumque luctuosa. Icto post haec foedere gentium ritu, perfectaque sollemnitate, imperator Mediolanum ad hiberna discessit.Ubi curarum abiectis ponderibus aliis, tamquam nodum et codicem obicem difficillimum, Caesarem convellere nisu valido cogitabat; eique deliberanti cum proximis, clandestinis colloquiis et nocturnis, qua vi quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis, per simulationem tractatus publici nimis urgentis, eundem placuerat Gallum, ut auxilio destitutus, sine ullo interiret obstaculo obstaiculo .Huic sententiae versabilium adulatorum refragantibus globis, inter quos erat Arbetio Arbitio , ad insidiandum acer et flagrans, et Eusebius tunc tune praepositus cubiculi effusior ad nocendum, id occurrebat, Caesare discedente, Ursicinum in oriente perniciose relinquendum, si nullus esset qui prohiberet altiora meditaturum.Eisdemque residui regii accessere spadones, quorum ea tempestate plus habendi cupiditas ultra mortalem modum adolescebat, inter ministeria vitae secretioris per arcanos susurros nutrimenta fictis criminibus subserentes; qui ponderibus invidiae gravioris virum fortissimum opprimebant, subolescere imperio adultos eius filios mussitantes, decore corporum favorabiles et aetate, per multiplicem armaturae scientiam, agilitatenque membrorum, inter cotidiana proludia exercitus, consulto consilio cognitos: Gallum suopte ingenio trucem, per suppositos quosdam ad saeva facinora ideo animatum, ut eo digna omnium ordinum ordiinum detestatione exoso, ad magistri equitum liberos principatus insignia transferantur.