sane consilium occultavit, telum inter ignaros paravit: num excubias transire, cubiculi foris recludere, lumen inferre, caedem patrare poterat omnibus nesciis? multa sceleris indicia praeveniunt: servi si prodant possumus singuli inter pluris, tuti inter anxios, postremo, si pereundum sit, non inulti inter nocentis agere. suspecta maioribus nostris fuerunt ingenia servorum etiam cum in agris aut domibus isdem nascerentur caritatemque dominorum statim acciperent. postquam vero nationes in familiis habemus, quibus diversi ritus, externa sacra aut nulla sunt, conluviem istam non nisi metu coercueris. at quidam insontes peribunt. nam et ex fuso exercitu cum decimus quisque fusti feritur, etiam strenui sortiuntur. habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum quod contra singulos utilitate publica rependitur.' Sententiae Cassii ut nemo unus contra ire ausus est, ita dissonae voces respondebant numerum aut aetatem aut sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miserantium: praevaluit tamen pars quae supplicium decernebat. sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine et saxa ac faces minante. tum Caesar populum edicto increpuit atque omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus praesidiis saepsit. censuerat Cingonius Varro ut liberti quoque qui sub eodem tecto fuissent Italia deportarentur. id a principe prohibitum est ne mos antiquus quem misericordia non minuerat per saevitiam intenderetur. Damnatus isdem consulibus Tarquitius Priscus repetundarum Bithynis interrogantibus, magno patrum gaudio quia accusatum ab eo Statilium Taurum pro consule ipsius meminerant. census per Gallias a Q. Volusio et Sextio Africano Trebellioque Maximo acti sunt, aemulis inter se per nobilitatem Volusio atque Africano: Trebellium dum uterque dedignatur, supra tulere.Eo anno mortem obiit Memmius Regulus, auctoritate constantia fama, in quantum praeumbrante imperatoris fastigio datur, clarus, adeo ut Nero aeger valetudine et adulantibus circum, qui finem imperio adesse dicebant, si quid fato pateretur, responderit habere subsidium rem publicam. rogantibus dehinc in quo potissimum, addiderat in Memmio Regulo. vixit tamen post haec Regulus quiete defensus et quia nova generis claritudine neque invidiosis opibus erat. gymnasium eo anno dedicatum a Nerone praebitumque oleum equiti ac senatui Graeca facilitate. P. Mario L. Afinio consulibus Antistius praetor, quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi, probrosa adversus principem carmina factitavit vulgavitque celebri convivio dum apud Ostorium Scapulam epulatur. exim a Cossutiano Capitone, qui nuper senatorium ordinem precibus Tigellini soceri sui receperat, maiestatis delatus est. tum primum revocata ea lex; credebaturque haud perinde exitium Antistio quam imperatori gloriam quaeri, ut condemnatum a senatu intercessione tribunicia morti eximeret. et cum Ostorius nihil audivisse pro testimonio dixisset, adversis testibus creditum; censuitque Iunius Marullus consul designatus adimendam reo praeturam necandumque more maiorum. ceteris inde adsentientibus Paetus Thrasea, multo cum honore Caesaris et acerrime increpito Antistio, non quidquid nocens reus pati mereretur, id egregio sub principe et nulla necessitate obstricto senatui statuendum disseruit: carnificem et laqueum pridem abolita et esse poenas legibus constitutas quibus sine iudicum saevitia et temporum infamia supplicia decernerentur. quin in insula publicatis bonis quo longius sontem vitam traxisset, eo privatim miseriorem et publicae clementiae maximum exemplum futurum.Libertas Thraseae servitium aliorum rupit et postquam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam eius iere, paucis exceptis, in quibus adulatione promptissimus fuit A. Vitellius, optimum quemque iurgio lacessens et respondenti reticens, ut pavida ingenia solent. at consules perficere decretum senatus non ausi de consensu scripsere Caesari. ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse; earum ultionem a patribus postulatam et pro magnitudine delicti poenam statui par fuisse. ceterum se, qui severitatem decernentium impediturus fuerit, moderationem non prohibere: statuerent ut vellent, datam et absolvendi licentiam. his atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret. Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes compo- suisset iis libris quibus nomen codicillorum dederat. adiciebat Tullius Geminus accusator venditata ab eo munera principis et adipiscendorum honorum ius. quae causa Neroni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque donec cum periculo parabantur: mox licentia habendi oblivionem attulit. Sed gravescentibus in dies publicis malis subsidia minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine an veneno. valetudo ex eo coniectabatur quod in se tumescentibus paulatim faucibus et impedito meatu spiritum finiebat.