et pila militum arsere, magis insigni prodigio quia Parthus hostis missilibus telis decertat. Ceterum Paetus spretis ominibus necdum satis firmatis hibernaculis, nullo rei frumentariae provisu, rapit exercitum trans montem Taurum reciperandis, ut ferebat, Tigranocertis vastandisque regionibus quas Corbulo integras omisisset. et capta quaedam castella gloriaeque et praedae nonnihil partum, si aut gloriam cum modo aut praedam cum cura habuisset. longinquis itineribus percursando quae obtineri nequibant, corrupto qui captus erat commeatu et instante iam hieme, reduxit exercitum composuitque ad Caesarem litteras quasi confecto bello, verbis magnificis, rerum vacuas. Interim Corbulo numquam neglectam Euphratis ripam crebrioribus praesidiis insedit; et ne ponti iniciendo impedimentum hostiles turmae adferrent (iam enim subiectis campis magna specie volitabant), navis magnitudine praestantis et conexas trabibus ac turribus auctas agit per amnem catapultisque et ballistis proturbat barbaros, in quos saxa et hastae longius permeabant quam ut contrario sagittarum iactu adaequarentur. dein pons continuatus collesque adversi per socias cohortis, post legionum castris occupantur, tanta celeritate et ostentatione virium ut Parthi omisso paratu invadendae Syriae spem omnem in Armeniam verterent, ubi Paetus imminentium nescius quintam legionem procul in Ponto habebat, reliquas promiscis militum commeatibus infirmaverat, donec adventare Vologesen magno et infenso agmine auditum.Accitur legio duodecima et unde famam aucti exercitus speraverat, prodita infrequentia: qua tamen retineri castra et eludi Parthus tractu belli poterat, si Paeto aut in suis aut in alienis consiliis constantia fuisset: verum ubi a viris militaribus adversus urgentis casus firmatus erat, rursus ne alienae sententiae indigens videretur in diversa ac deteriora transibat. et tunc relictis hibernis non fossam neque vallum sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit legiones quasi proelio certaturus. deinde amisso centurione et paucis militibus quos visendis hostium copiis praemiserat trepidus remeavit. et quia minus acriter Vologeses institerat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent; alaris quoque Pannonios, robur equitatus, in parte campi locat. coniunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi, data in praesidium cohorte ac disperso milite qui in uno habitus vagum hostem promptius sustentavisset. aegre compulsum ferunt ut instantem Corbuloni fateretur. nec a Corbulone properatum quo gliscentibus periculis etiam subsidii laus augeretur. expediri tamen itineri singula milia ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum e cohortibus iussit. At Vologeses, quamvis obsessa a Paeto itinera hinc peditatu inde equite accepisset, nihil mutato consilio, sed vi ac minis alaris exterruit, legionarios obtrivit, uno tantum centurione Tarquitio Crescente turrim, in qua praesidium agitabat, defendere auso factaque saepius eruptione et caesis qui barbarorum propius suggrediebantur, donec ignium iactu circumveniretur.peditum si quis integer longinqua et avia, vulnerati castra repetivere, virtutem regis, saevitiam et copias gentium, cuncta metu extollentes, facili credulitate eorum qui eadem pavebant. ne dux quidem obniti adversis, sed cuncta militiae munia deseruerat, missis iterum ad Corbulonem precibus, veniret propere, signa et aquilas et nomen reliquum infelicis exercitus tueretur: se fidem interim, donec vita suppeditet, retenturos. Ille interritus et parte copiarum apud Syriam relicta, ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proximum et commeatibus non egenum, regionem Commagenam, exim Cappadociam, inde Armenios petivit. comitabantur exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum onusta frumenti ut simul hostem famemque depelleret. primum e perculsis Paccium primi pili centurionem obvium habuit, dein plerosque militum; quos diversas fugae causas obtendentis redire ad signa et clementiam Paeti experiri monebat: se nisi victoribus immitem esse. simul suas legiones adire, hortari, priorum admonere, novam gloriam ostendere. non vicos aut oppida Armeniorum, sed castra Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti. si singulis manipularibus praecipua servati civis corona imperatoria manu tribueretur, quod illud et quantum decus, ubi par eorum numerus aspiceretur qui adtulissent salutem et qui accepissent! his atque talibus in commune alacres (et erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant. Eoque intentius Vologeses premere obsessos, modo vallum legionum, modo castellum, quo imbellis aetas defendebatur, adpugnare, propius incedens quam mos Parthis, si ea temeritate hostem in proelium eliceret.