Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam?dispeream, si te mater amare potest.Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum;omnia si quaeras, et Rhodus exilium est.Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar:incolumi nam te ferrea semper erunt.Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem:tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum.Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullamet Marium, si uis, aspice, sed reducem,nec non Antoni ciuilia bella mouentisnon semel infectas aspice caede manus,et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo,ad regnum quisquis uenit ab exilio.