ac non multo post lege per consules lata, ut prouincias cum Augusto communiter administraret simulque censum augeret, condito lustro in Illyricum profectus est. et statim ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed tamen spirantem adhuc Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem.Scio uulgo persuasum quasi egresso post secretum sermonem Tiberio uox Augusti per cubicularios excepta sit: 'miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis erit.' ne illud quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec dissimulanter morum eius diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores hilarioresque sermones superueniente eo abrumperet; sed expugnatum precibus uxoris adoptionem non abnuisse, uel etiam ambitione tractum, ut tali successore desiderabilior ipse quandoque fieret.adduci tamen nequeo quin existimem, circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto praesertim negotio nihil temere fecisse; sed uitiis Tiberii uirtutibusque perpensis potiores duxisse uirtutes, praesertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro contione iurauerit et epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R. praesidium prosequatur. ex quibus in exemplum pauca hinc inde subieci.'Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem gere, †. iucundissime et ita sim felix, uir fortissime et dux , uale.unus homo nobis uigilando restituit rem.Siue quid incidit de quo sit cogitandum diligentius, siue quid stomachor, ualde medius Fidius Tiberium meum desidero succurritque uersus ille Homericus:Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et lego, di me perdant nisi cohorrescit corpus meum; teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego et mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. periclitetur. Nihil interest ualeam ipse necne, si tu non ualebis. Deos obsecro, ut te nobis conseruent et ualere nunc et semper patiantur, si non p. R. perosi sunt.'