ante oculos cunctas ductoris concitat hastas.pulsatur galea et quatiuntur consulis arma.acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostis.Tum uero excussus mentem, in certamina Pauloauia diducto, conuertit Varro manuquecornipedem inflectens Das, inquit ‘patria, poenas,quae Fabio incolumi Varronem ad bella uocasti.quaenam autem mentis uel quae discordia fatiParcarumque latens fraus est? abrumpere cunctaiamdudum cum luce libet. sed comprimit ensemnescio qui deus. at quae me ad grauiora reseruat!uiuamne? et fractos sparsosque cruore meorumhos referam populo fasces atque ora per urbesiratas spectanda dabo et, quo saeuius ipseHannibal haud poscat, fugiam et te, Roma, uidebo?’plura indignantem telis propioribus hostesegere, et sonipes rapuit laxatus habenas.