nutat et erectos attollit ad aethera muros.cetera iam Numidis circumuolitare uagosqueferre datur cursus et toto feruere campo.Dum Libys incenso dispensat milite uireshortandoque iterum atque iterum insatiabilis urgetfactis quemque suis et se cognoscere iactatqua dextra ueniant stridentis sibila teli,promittitque uiris nulli se defore testem,iam Varro exacta uallo legione mouebatcladum principia, ac pallenti laetus in undalaxabat sedem uenturis portitor umbris.stant primi, quos sanguineae pendente uetabantire notae clipeo, defixique omine torpent.iuxta terribilis facies: miseranda iacebantcorpora in amplexu, natusque in pectore patrisimposita uulnus dextra letale tegebat.effusae lacrimae, Mancinique inde reuersusfraterna sub morte dolor, tum triste mouebataugurium et similes defuncto in corpore uultus.ocius erroris culpam deflendaque factaductori pandunt atque arma uetantia pugnam.ille ardens animi Ferte haec ait ‘omnia Paulo.namque illum, cui femineo stant corde timores,mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda,cum Furiae expeterent poenas, fortasse paternosignauit moriens sceleratum sanguine carmen.’Tum minitans propere discribit munera pugnae,quaque feras saeuus gentes aciemque Nealcestemperat, hac sese Marso cum milite cumqueSamnitum opponit signis et Iapyge alumno.at campi medio (namque hac in parte uidebatstare ducem Libyae) Seruilius obuia adirearma et Picentis Vmbrosque inferre iubetur.cetera Paulus habet dextro certamina cornu.his super insidias contra Nomadumque uolucremScipiadae datur ire manum, quaeque arte dolisquescindent se turmae, praedicit spargere bellum.Iamque propinquabant acies, agilique uirorumdiscursu mixtoque simul calefacta per oracornipedum hinnitu et multum strepitantibus armis