Turbato monstris Latio cladisque futuraesigna per Ausoniam prodentibus inrita diuis,haud secus ac si fausta forent et prospera pugnaeomina uenturae, consul traducere noctemexsomnis telumque manu uibrare per umbrasac modo segnitie Paulum increpitare, modo acrisexercere tubas nocturnaque classica uelle.nec minor in Poeno properi certaminis ardor.erumpunt uallo fortuna urgente sinistraconsertaeque manus. nam sparsi ad pabula campisuicinis raptanda Macae fudere uolucremtelorum nubem. ante omnis inuadere bellaMancinus gaudens hostilique unguere primustela cruore cadit, cadit et numerosa iuuentus.nec pecudum fibras Varro et contraria Pauloauspicia incusante deum compesceret arma,ni sors alterni iuris, quo castra reguntur,arbitrium pugnae properanti in fata negasset.quae tamen haud ualuit perituris milibus unaplus donasse die. rediere in castra, gementehaud dubie Paulo, qui crastina iura uideretamenti cessura uiro, frustraque suorumseruatas a caede animas. nam turbidus irainfensusque morae dilata ob proelia ductorSicine, sic inquit ‘grates pretiumque rependis,Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui telegibus atque urnae dira eripuere minanti?tradant immo hosti reuocatos ilicet enses,tradant arma iube, aut pugnantum deripe dextris.sed uos, quorum oculos atque ora umentia uidi,uertere cum consul terga et remeare iuberet,ne morem et pugnae signum expectate petendae.dux sibi quisque uiam rapito, cum spargere primisincipiet radiis Gargana cacumina Phoebus.pandam egomet propere portas. ruite ocius atque huncereptum reuocata diem.’ sic turbidus aegrapestifero pugnae castra incendebat amore.At Paulus, iam non idem nec mente nec ore,sed qualis stratis deleto milite campispost pugnam stetit, ante oculos atque ora futuro