sit fas, sit tantum, quaeso, retinere fauoremantiquae patriae mandataque magna sororis,quamquam inter Latios Annae stet numen honores.’Multa retro rerum iacet atque ambagibus aeuiobtegitur densa caligine mersa uetustas,cur Sarrana dicent Oenotri numina templo,regnisque Aeneadum germana colatur Elissae.sed pressis stringam reuocatam ab origine famamnarrandi metis breuiterque antiqua reuoluam.Iliaco postquam deserta est hospite Didoet spes abruptae, mediam in penetralibus atramfestinat furibunda pyram. tum corripit ensemcerta necis, profugi donum exitiale mariti.despectus taedae regnis se imponit Iarbas,et tepido fugit Anna rogo. quis rebus egenisferret opem, Nomadum late terrente tyranno?Battus Cyrenen molli tum forte fouebatimperio, mitis Battus lacrimasque dedissecasibus humanis facilis. qui supplice uisaintremuit regum euentus dextramque tetendit.atque ea, dum flauas bis tondet messor aristas,seruata interea sedes: nec longius utihis opibus Battoque fuit. nam ferre per aequorexitium miserae iam Pygmaliona docebat.ergo agitur pelago, diuis inimica sibique,quod se non dederit comitem in suprema sorori,donec iactatam laceris, miserabile, uelisfatalis turbo in Laurentis expulit oras.non caeli, non illa soli, non gnara colentumSidonis in Latia trepidabat naufraga terra.ecce autem Aeneas sacro comitatus Iulo,iam regni compos, noto sese ore ferebat.qui terrae defixam oculos et multa timentemac deinde adlapsam genibus lacrimantis Iuliattollit mitique manu intra limina ducit.atque ubi iam casus aduersorumque pauoremhospitii leniuit honos, tum discere maestaexposcit cura letum infelicis Elissae.cui sic uerba trahens largis cum fletibus Annaincipit et blandas addit pro tempore uoces: