quod nostrae neuere manus, uenerabile donum.ac dum decrescit matrum metus, hoc tibi, diua,interea uelamen erit. si pellere nostrisMarmaricam terris nubem dabis, omnis in auropressa tibi uaria fulgebit gemma corona.’necnon et proprio uenerantur Pallada donoPhoebumque armigerumque deum primamque Dionen.tanta adeo, cum res trepidae, reuerentia diuumnascitur: at rarae fumant felicibus arae.Dum Roma antiquos templis indicit honores,iam Fabius, tacito procedens agmine et artebellandi lento similis, praecluserat omnisfortunaeque hostique uias. discedere signishaud licitum, summumque decus, quo tollis ad astraimperii, Romane, caput, parere docebat.uerum ubi prima satis conspecta in montibus altissigna procul fulsitque nouis exercitus armis,arrectae spes Sidonii, feruetque secundisfortunae iuuenis. uincendi sola uidetur,quod nondum steterint acies, mora: Pergite, clamat‘ite citi, ruite ad portas, propellite uallumpectoribus. quantum campi distamus, ad umbrastantum hosti superest. resides ad bella uocantur,quis pudeat certare, senes. quodcumque uidetis,hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile bello.en, ubi nunc Gracchi atque ubi nunc sunt fulmina gentisScipiadae? pulsi Ausonia non ante pauentemdimisere fugam quam terror ad ultima mundiOceanumque tulit. profugus nunc errat uterquenomina nostra tremens et ripas seruat Hiberi.est etiam, cur Flaminio mihi gloria caesocreuerit, et titulis libeat cur figere nostriscrudum Marte uiri nomen. quot demere nosterhuic annos Fabio gladius ualet! et tamen audet.audeat. haud ultra faxo spectetur in armis.’Talia uociferans uolucri rapit agmina cursuac praeuectus equo nunc dextra prouocat hostemnunc uoce increpitat, missa nunc eminus hastafertur ouans pugnaeque agitat simulacra futurae:ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis