iam sibimet metuens, spirantem dentibus imisreiectat praedam et uacuo fugit aeger hiatu.†tum demum, Tyriis quas circumfuderat atratempestas, Stygiae tandem fugere tenebrae.torpebant dextrae, et sese meruisse negabantseruari, subitisque bonis mens aegra natabat:ut, qui conlapsa pressi iacuere ruina,eruta cum subito membra et nox atra recessit,coniuent solemque pauent agnoscere uisu.Quis actis senior numerato milite laetuscollis et tuto repetebat in aggere castra.ecce autem e media iam morte renata iuuentusclamorem tollens ad sidera et ordine longoibat ouans Fabiumque decus Fabiumque salutemcertatim et magna memorabant uoce parentem.tum qui partitis dissederat ante maniplisSancte ait ‘o genitor, reuocato ad lucis honoremsi fas uera queri, cur nobis castra uirosquediuidere est licitum? patiens cur arma dedisti,quae solus rexisse uales? hoc munere lapsiaeternas multo cum sanguine uidimus umbras.ocius huc aquilas seruataque signa referte.hic patria est, murique urbis stant pectore in uno.tuque dolos, Poene, atque astus tandem exue notos:cum solo tibi iam Fabio sunt bella gerenda.’Haec ubi dicta dedit, mille hinc, uenerabile uisu,caespite de uiridi surgunt properantibus arae.nec prius aut epulas aut munera grata Lyaeifas cuiquam tetigisse fuit quam multa precatusin mensam Fabio sacrum libauit honorem.