sanguineis tumidus ponto miscebitur undisAufidus et rubros impellet in aequora fluctus,damnatoque deum quondam per carmina campoAetolae rursus Teucris pugnabitis umbrae.Punica Romuleos quatient mox spicula muros,multaque Hasdrubalis fulgebit strage Metaurus.hinc ille in furto genitus patruique piabitidem ultor patrisque necem; tum litus Elissaeimplebit flammis auelletque Itala Poenumuiscera torrentem et propriis superabit in oris.huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet,hic dabit ex sese qui tertia bella fatigetet cinerem Libyae ferat in Capitolia uictor.’Quae dum arcana deum uates euoluit in antro,iam monita et Fabium bellique equitumque magisterexuerat mente ac praeceps tendebat in hostem.pascere nec Poenus prauum ac nutrire furoremdeerat et, ut paruo maiora ad proelia damnoeliceret, dabat interdum simulantia terga:non aliter, quam qui sparsa per stagna profundieuocat e liquidis piscem penetralibus esca,cumque leuem summa uidit iam nare sub unda,ducit sinuato captiuum ad litora lino.Fama furit uersos hostis, Poenumque saluteminuenisse fuga: liceat si uincere, finempromitti cladum, sed enim dicione carereuirtutem, et poenas uincentibus esse repostas.clausurum iam castra ducem rursusque referriuaginae iussurum enses, reddatur in armisut ratio, et purget miles cur uicerit hostem.haec uulgus. necnon patrum Saturnia mentesinuidiae stimulo fodit et popularibus auris.tunc indigna fide censent optandaque Poeno,quae mox haud paruo luerent damnata periclo.Diuiditur miles, Fabioque equitumque magistroimperia aequantur penitus. cernebat et expersirarum senior, magnas ne penderet altierroris poenas patria inconsulta, timebat.ac tum, multa putans secum, ut remeauit ab urbe,partitus socias uires, uicina propinquis