tum matris currus niueos agitabat olorestempora sollicitus litis seruasse Cupido.paruulus ex umero corytos et aureus arcusfulgebat, nutuque uetans trepidare parentemmonstrabat grauidam telis se ferre pharetram.ast alius niuea comebat fronte capillos,purpureos alius uestis religabat amictus.cum sic suspirans roseo Venus ore decorosadloquitur natos: ‘Testis certissima uestraeecce dies pietatis adest. quis credere saluishoc ausit uobis? de forma atque ore (quid ultraiam superest rerum?) certat Venus. omnia paruissi mea tela dedi blando medicata ueneno,si uester, caelo ac terris qui foedera sancit,stat supplex, cum uultis, auus: uictoria nostraCypron Idymaeas referat de Pallade palmas,de Iunone Paphos centum mihi fumet in aris.’dumque haec aligeris instat Cytherea, sonabatomne nemus gradiente dea. iam bellica uirgo,aegide deposita et qua adsuetum casside crineminuoluit, nec compta tamen pacemque sereniscondiscens oculis, ibat lucoque ferebatpraedicto sacrae uestigia concita plantae.parte alia intrabat iussis Saturnia siluis,iudicium Phrygis et fastus pastoris et Idenpost fratris latura toros. postrema nitentiadfulsit uultu ridens Venus: omnia circaet nemora et penitus frondosis rupibus antraspirantem sacro traxerunt uertice odorem.nec iudex sedisse ualet, fessique nitorisluce cadunt oculi, ac metuit dubitasse uideri.sed uictae fera bella deae uexere per aequor,atque excisa suo pariter cum iudice Troia.tum pius Aeneas terris iactatus et undisDardanios Itala posuit tellure penatis.dum cete ponto innabunt, dum sidera caelolucebunt, dum sol Indo se litore tollet,hic regna et nullae regnis per saecula metae.at uos, o natae, currit dum immobile filum,Hadriaci fugite infaustas Sasonis harenas.