iam cernes Libycum huic uallo adsultare leonem,iam praedas offerre tibi, iam uertere terga,respectantem adeo atque iras cum fraude coquentem.claude, oro, castra et cunctas spes eripe pugnae.haec monuisse satis. sed si compescere cordanon datur oranti, magno te iure pioquedictator capere arma ueto.’ sic castra relinquensuallarat monitis ac se referebat ad urbem.Ecce autem flatu classis Phoenissa secundolitora Caietae Laestrygoniosque recessussulcabat rostris portusque intrarat apertosac totus multo spumabat remige pontus,cum trepidae fremitu uitreis e sedibus antriaequoreae pelago simul emersere sororesac possessa uident infestis litora proris.tum magno perculsa metu Nereia turbaattonitae propere refluunt ad limina nota,Teleboum medio surgunt qua regna profundopumiceaeque procul sedes. immanis in antroconditur abrupto Proteus ac spumea latecautibus obiectis reiectat caerula uates.is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque)per uarias lusit formas et terruit atriserpentis squamis horrendaque sibila torsitaut fremuit toruo mutatus membra leone,Dicite, ait ‘quae causa uiae? quisue ora repenteperuasit pallor? cur scire futura libido?’Ad quae Cymodoce, Nympharum maxima natuItalidum: ‘Nosti nostros, praesage, timores.quid Tyriae classes ereptaque litora nobisportendunt? num migrantur Rhoeteia regnain Libyam superis? aut hos Sarranus habebitnauita iam portus? patria num sede fugataeAtlantem et Calpen extrema habitabimus antra?’Tunc sic euoluens repetita exordia retroincipit ambiguus uates reseratque futura:‘Laomedonteus Phrygia cum sedit in Idapastor et errantis dumosa per auia taurosarguta reuocans ad roscida pascua cannaaudiuit sacrae lentus certamina formae,