arma tulit, clipeo amplexus terramque polumquematernumque fretum totumque in imagine mundum.Cassarum sedet irarum spectator et alticelsus colle iugi domat exultantia cordainfractasque minas dilato Marte fatigatsollers cunctandi Fabius, ceu nocte sub atramunitis pastor stabulis per ouilia clausumimpauidus somni seruat pecus: effera saeuitatque impasta trucis ululatus turba luporumexercet morsuque quatit restantia claustra.Inritus incepti mouet inde atque Apula tardoarua Libys passu legit ac nunc ualle residitconditus occulta, si praecipitare sequentematque inopinata detur circumdare fraude,nunc nocturna parat caecae celantibus umbrisfurta uiae retroque abitum fictosque timoresadsimulat, tum castra citus deserta relictaostentat praeda atque inuitat prodigus hostem:qualis Maeonia passim Maeandrus in ora,cum sibi gurgitibus flexis reuolutus oberrat.nulla uacant incepta dolis: simul omnia uersatmiscetque exacuens uaria ad conamina mentem,sicut aquae splendor radiatus lampade solisdissultat per tecta uaga sub imagine uibransluminis et tremula laquearia uerberat umbra.iamque dolore furens ita secum immurmurat ira:‘Obuia si primus nobis hic tela tulisset,nullane nunc Trebiae et Trasimenni nomina? nullilugerent Itali? numquam Phaethontius amnissanguinea pontum turbasset decolor unda?inuentum, dum se cohibet terimurque sedendo,uincendi genus. en quotiens, uelut obuius iret,discinxit ratione dolos fraudesque resoluit.’haec secum, medio somni cum bucina noctemdiuideret, iamque excubias sortitus iniquastertius abrupta uigil iret ad arma quiete.uertit iter Daunique retro tellure relictaCampanas remeat notus populator in oras.hic uero, intrauit postquam uberis arua Falerni(diues ea et numquam tellus mentita colono),