Interea trepidis Fabius spes unica rebus.ille quidem socios atque aegram uulnere praecepsAusoniam armabat uiridique ad dura laborumbellator senio iam castra mouebat in hostem,sed mens humana maior non tela nec ensesnec fortis spectabat equos. tot milia contraPoenorum inuictumque ducem, tot in agmina solusibat et in sese cuncta arma uirosque gerebat.ac ni sacra seni uis impressumque fuissetsistere Fortunam cunctando aduersa fouentem,ultima Dardanii transisset nominis aetas.ille modum superis in Punica castra fauorisaddidit et Libyae finem inter prospera bellauincendi statuit. tumefactum cladibus illeHesperiis lento Poenum moderamine lusit.summe ducum, qui regna iterum labentia Troiaeet fluxas Latii res maiorumque labores,qui Carmentis opes et regna Euandria seruas,surge, age et emerito sacrum caput insere caelo.At Libyae ductor, postquam noua nomina lectodictatore uigent, raptim mutata Latinisimperia haud frustra reputans, cognoscere hauebat,quae fortuna uiro, quodnam decus, ultima fessisancora cur Fabius, quem post tot Roma procellasHannibali putet esse parem. feruore carentesangebant anni fraudique inaperta senectus.ocius accitum captiuo ex agmine poscitprogeniem ritusque ducis dextraeque labores.Cilnius, Arreti Tyrrhenis ortus in oris,clarum nomen erat. sed laeua adduxerat horaTicini iuuenem ripis, fususque ruentisuulnere equi Libycis praebebat colla catenis.hic ardens exire malis et rumpere uitam,‘Non cum Flaminio tibi res, nec feruida Gracchiin manibus consulta:’ inquit ‘Tirynthia gens est;quam si fata tuis genuissent, Hannibal, oris,terrarum imperium Carthaginis arce uideres.non ego te longa serie per singula ducam.hoc sat erit: nosces Fabios certamine ab uno.Veientum populi uiolata pace negabant