‘Quod scelus, o nimius uitae nimiumque ferendisaduersis genitus, cerno? te, maxime, uidi,ductorum, cum captiuo Carthaginis arcemterreres uultu, crimen culpamque Tonantis,occidere atque hausi, quem non Sidonia tectaexpulerint euersa meo de corde, dolorem.estis ubi en iterum, superi? dat pectora ferroRegulus, ac stirpem tantae periura reciditsurgentem Carthago domus.’ inde aegra reponitmembra toro, nec ferre rudis medicamina (quippecallebat bellis) nunc purgat uulnera lympha,nunc mulcet sucis. ligat inde ac uellera mollicircumdat tactu et torpentis mitigat artus.exin cura seni tristem depellere fessoore sitim et parca uires accersere mensa.quae postquam properata, sopor sua munera tandemapplicat et mitem fundit per membra quietem.necdum exorta dies, Marus instat uulneris aestus:expertis medicare modis gratumque teporemexutus senium trepida pietate ministrat.Hic iuuenis maestos tollens ad sidera uultuscum gemitu lacrimisque simul: ‘Si culmina nondumTarpeia exosus damnasti sceptra Quirini,extremas Italum res Ausoniamque ruentemaspice,’ ait ‘genitor, tandemque aduerte procellisaequos Iliacis oculos. amisimus Alpes,nec deinde aduersis modus est: Ticinus et aterstragibus Eridanus, tuque insignite tropaeisSidoniis Trebia et tellus lacrimabilis Arni.sed quid ego haec? grauior quanto uis ecce malorum!uidi crescentis Trasimenni caedibus undas,prostrataque uirum mole inter tela cadentemuidi Flaminium. testor, mea numina, manesdignam me poenae tum nobilitate paternaestrage hostis quaesisse necem, ni tristia letum,ut quondam patri, nobis quoque fata negassent.’Cetera †aceruantem questu lenire laboranseffatur senior: ‘Patrio, fortissime, rituquicquid adest duri et rerum inclinata feramus.talis lege deum cliuoso tramite uitae