Tum fluuio raptim ad pelagi deuoluimur orasac legimus pontum pinuque immane cauataaequor et immensas curua trabe findimus undas.ludibrium necis horrescens, uis aspera pontiobrueret scopulisque ratem furor improbus Eurifrangeret, optabam: letum id commune fuisset.sed nos ad poenam moderato flamine lenesuexerunt Zephyri Tyrioque dedere furori.Infelix uidi patriamque remissus in urbemnarrator poenae dura mercede reuerti.nec tibi nunc ritus imitantem irasque ferarumPygmalioneam temptarem expromere gentem,si maius quicquam toto uidisset in orbegens hominum, quam quod uestri ueneranda parentisedidit exemplum uirtus. pudet addere questussuppliciis, quae spectaui placido ore ferentem.tu quoque, care puer, dignum te sanguine tantofingere ne cessa atque orientis comprime fletus.praefixo paribus ligno mucronibus omnesarmantur laterum crates, densumque per artemtexitur erecti stantisque ex ordine ferriinfelix stimulus, somnisque hac fraude negatisquocumque inflexum producto tempore torporinclinauit iners, fodiunt ad uiscera corpus.absiste, o iuuenis, lacrimis. patientia cunctoshaec superat currus. longo reuirescet in aeuogloria; dum caeli sedem terrasque tenebitcasta Fides, dum uirtutis uenerabile nomen,uiuet; eritque dies, tua quo, dux inclite, fataaudire horrebunt a te calcata minores.’Haec Marus et maesta refouebat uulnera cura.interea, rapidas perfusa cruoribus alas,sicut sanguinea Trasimenni tinxerat unda,uera ac ficta simul spargebat Fama per Vrbem.Allia et infandi Senones captaeque recursatattonitis arcis facies. excussit habenasluctificus Pauor, et tempestas aucta timendo.hic raptim ruit in muros: uox horrida ferturHostis adest, iaciuntque sudes et inania tela.ast aliae laceris canentes crinibus alta