qui uoce alternos nautarum temperet ictuset remis dictet sonitum pariterque relatisad numerum plaudat resonantia caerula tonsis.Postquam confectum nautis opus horaque cursusatque armata ratis uentique dedere profundum,omnis turba ruit, matres puerique senesque.per medios coetus trahit atque inimica per oraspectandum Fortuna ducem. fert lumina contrapacatus frontem, qualis cum litora primumattigit adpulsa rector Sidonia classe.accessi comes, haud ipso renuente, ratiqueimpositus maestis socium me casibus addo.inluuiem atque inopes mensas durumque cubileet certare malis urgentibus hoste putabatdeuicto maius, nec tam fugisse cauendoaduersa egregium, quam perdomuisse ferendo.spes tamen una mihi, quamquam bene cognita et olimatrox illa fides, urbem murosque domumquetangere si miseris licuisset, corda moueriposse uiri et uestro certe mitescere fletu.claudebam sub corde metus lacrimasque putabamesse uiro et nostrae similem inter tristia mentem.cum tandem patriae Tiberino adlabimur amni,seruabam uultus ducis ac prodentia sensumlumina et obtutu perstabam intentus eodem.si qua fides, unum, puer, inter mille labores,unum etiam in patria saeuaque in Agenoris urbeatque unum uidi poenae quoque tempore uultum.obuia captiuo cunctis simul urbibus ibatAusonia, et campum turba uincente propinquiimplentur colles; strepit altis Albula ripis.ipsi Poenorum proceres immitia cordaad patrios certant cultus reuocare, togaequeaddebatur honos. stetit, inlacrimante senatuet matrum turba iuuenumque dolore profuso,inter tot gemitus immobilis. aggere consultendebat dextram et patria uestigia primusponentem terra occursu celebrabat amico.collegit gressum, monitusque recedere consulnec summum uiolare decus. cingente superba