cum ductor, propere reuocatam in proelia turmamuocibus impellens: ‘Serpentine Itala pubesterga damus Libycisque parem non esse fatemuranguibus Ausoniam? si debellauit inertishalitus, ac uiso mens aegra effluxit hiatu,ibo alacer solusque manus componere monstrosufficiam.’ clamans haec atque interritus hastamfulmineo uolucrem torquet per inane lacerto.uenit in aduersam non uano turbine frontemcuspis et haud paulum uires adiuta ruentiscontra ardore ferae capiti tremebunda resedit.clamor ad astra datur, uocesque repente profusaeaetherias adiere domos. furit ilicet iraterrigena, impatiens dare terga nouusque doloriet chalybem longo tum primum passus in aeuo.nec frustra rapidi stimulante dolore fuissetimpetus, ablato ni Regulus arte regendiinstantem elusisset equo rursusque secutumcornipedis gyros flexi curuamine tergidetortis laeua celer effugisset habenis.At non spectator Marus inter talia segnitorpebat dextra. mea tanto in corpore monstrihasta secunda fuit. iam iamque extrema trisulcalambebat lingua fessi certamine tergaquadrupedis: torsi telum atque urgentia ueloxin memet saeui serpentis proelia uerto.hinc imitata cohors certatim spicula dextriscongerit alternasque ferum diducit in iras,donec murali ballista coercuit ictu.tum fractus demum uires; nec iam amplius aegraconsuetum ad nisus spina praestante rigoremet solitum in nubes tolli caput, acrius instant.iamque aluo penitus demersa phalarica seditet geminum uolucres lumen rapuere sagittae.iam patulis uasto sub uulnere faucibus atertabificam expirat saniem specus. ultima iamqueingestis cauda et iaculis et pondere contihaeret humi, lassoque tamen minitatur hiatu,donec tormentis stridens magnoque fragorediscussit trabs acta caput, longoque resoluens