Haec ait atque agmen Ticini flectit ad undas.caeruleas Ticinus aquas et stagna uadosoperspicuus seruat turbari nescia fundoac nitidum uiridi lente trahit amne liquorem.uix credas labi: ripis tam mitis opacisargutos inter uolucrum certamine cantussomniferam ducit lucenti gurgite lympham.Iamque sub extremum noctis fugientibus umbrislux aderat, Somnusque suas confecerat horas.explorare locos consul collisque propinquiingenium, et campis quae sit natura, parabat.par studium Poeno similesque in pectore curae.ergo aderant rapidis equitum comitantibus alis.Verum ubi commoto docuerunt puluere nubeshostem ferre gradum, et propius propiusque sonoroquadrupedum cornu tellus gemit, ac simul aceruincentum lituos hinnitus saeuit equorum,Arma, uiri, rapite arma, uiri, dux instat uterque.ambobus uelox uirtus geminusque cupidolaudis et ad pugnas Martemque insania concors.Haud mora. iam tantum campi dirimebat ab ictuquantum impulsa ualet comprendere lancea nodo,cum subitum liquida non ullis nubibus aethraaugurium mentes oculosque ad sidera uertit.accipiter medio tendens a limite solisdilectas Veneri notasque ab honore Dionesturbabat uiolentus aues atque unguibus idem,idem nunc rostro, duris nunc ictibus alae,ter quinas dederat saeua inter uulnera leto.nec finis satiesue, noui sed sanguinis ardorgliscere, et urgebat trepidam iam caede priorumincertamque fugae pluma labente columbam,donec Phoebeo ueniens Iouis ales ab ortuin tenuis tandem nubis dare terga coegit.tum uictrix laetos signa ad Romana uolatusconuertit, prolesque ducis qua parte decoraScipio quassabat puerilibus arma lacertis,clangorem bis terque dedit, rostroque coruscaeperstringens conum galeae se reddidit astris.Exclamat Liger (huic superos sentire monentis